Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

aspice nos! Hoc tantum; et, si pietate meremur, 690

da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.'

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore

intonuit laevom et de caelo lapsa per umbras

stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

Illam summa super labentem culmina tecti 695

cernimus Idaea claram se condere silva

signantemque vias; tum longo limite sulcus

dat lucem et late circum loca sulphure fumant.

eum clarum fore usque ad ultimam vitam.

perite sane lucem dixit, non ut in septimo

"tum fumida lumine fulvo": nam et illic

splendor quidem est, sed cum fumo, qui

semper causa lacrimarum est. in Ascanio

autem solus ostenditur splendor. Suetonius

tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes

utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed

apicem pilleum sutile circa medium virga

eminente, tutulum pilleum lanatum metae

figura, galerum pilleum ex pelle hostiae

caesae.

circvm tempora pasci crescere: ut "sacrum

tibi pascere crinem". sunt autem hic infiniti

pro indicativis 'fundere', 'lambere', 'pasci'.

sacros restingvere fontibvs ignes religiosos.

non quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox

probarunt. sanctos restingvere fontibvs

ignes] [et] bene 'fontibus', non aquis.

'sanctos' vero, ut venerabilius fieret. sane

'sanctum' est interdum non idem quod

'sacrum', neque idem quod 'religiosum';

interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo

'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco

auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona

ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus

extulit' et 'da deinde auxilium pater atque

haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per

singula loca dicitur.

at pater anchises et hic et alibi Anchisen

divinandi peritum inducit.

ocvlos ad sidera contra opinionem Theocriti,

qui eum fulmine caecatum fuisse

commemorat.

et caelo palmas cvm voce tetendit fugae

defensio est, ut videatur non solum utilis et

necessaria, sed et honesta, quoniam divina

suadebant. nam et ideo inducitur noluisse, ut

quod vincitur et consentit argumentum

voluntatis divinae sit.

si flecteris aut secundum Stoicos locutus est,

qui fati adserunt necessitatem: aut secundum

Epicureos, qui dicunt deos non

curare mortalia.

aspice nos quia intuentes dii iuvant: unde est

"atque oculos Rutulorum reicit arvis", et

contra "diva solo fixos oculos aversa

tenebat". aspice nos] nam de Iove in primo libro "et

Libyae defixit lumina regnis". aut secundum

mathematicos, quod quidquid Iuppiter