Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

lettere.unifg.it
from lettere.unifg.it More from this publisher
11.06.2013 Views

Abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. 655 Nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 'Mene ecferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti tantumque nefas patrio excidit ore? Venere concubuisse iactabat. sane afflati tactique dicuntur capti membris, ut "tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus". afflavit ventis bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIII "tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant". sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis invenitur "quod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae". Fabula sane talis est: cum inter aequales epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit. nos contra praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud En- nium et Pacuvium brevia sunt. hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, ut "triginta magnos". ea vero quae declinantur brevia sunt secundum rationem nominum in 'a' exeuntium. effvsi lacrimis pro effusi in lacrimas. omnisqve domvs modo familiam, alias domicilium, inter-dum re vera domum. fatoqve vrgenti simile est ut 'currentem incitare', 'praecipitantem impellere'. rvrsvs in arma feror quasi quodam doloris impetu, quod pater liberari non acquiesceret. mortem opto contra fatorum vim et matris auxilium. nam qvod consilivm quasi vetuerit regina audito 'mortemque miserrimus opto', sic respondet Aeneas 'nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur'? mene probatae pietatis filium. nam pronomina habent vim suam, nonnumquam et emphasin, ut "cantando tu illum?" sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit. posse plus est quam velle. nefas scelus. excidit bene excusat patrem dicendo 'excidit', et ipsam temperat obiurgationem.

Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae 660 teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque 665 Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima uictos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.' 670 Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat parvumque patri tendebat Iulum: 'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 675 sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' peritvrae bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam; ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret. ivvat delectat, quasi malum illi voluptati sit. patet isti apocope est pro 'istic'. pronomen enim esse non potest, quia non praecedit nomen. mvlto priami de sangvine quasi bis sanguinem fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus occiderit. natvm ante ora patris his rebus terret eum, qui non potest mortem timere. obtrvncat obtruncare consuevit. hoc ideo. qvod propter quod. arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus. vocat lvx vltima victos id est victis moriendum est. reddite me danais vel quibus me sustulit mater; vel tamquam quaerentibus et invenire cupientibus. et bene 'reddite', quasi retineatur; nam ideo ait 'sinite'. instavrata renovata; quod verbum et de feriis et de scaenis solebat apud veteres usurpari. nvmqvam pro non, ut "numquam hodie effugies". insertabam cunctationem ostendit hoc verbo eius, qui nec ire ad proelium velit, nec domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit. patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat offerebat, sed manibus eum gestans. si peritvrvs abis argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit. expertvs quidam participium praeteriti temporis [sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit. tvtare domvm hoc est cui defensori relinquimur, si tu deseris? cvi parvvs ivlvs interrogantis est. et simul epitheto commendat aetatem.

Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,

et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae 660

teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto

iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,

gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis

eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque 665

Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam

alterum in alterius mactatos sanguine cernam?

Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima uictos.

Reddite me Danais; sinite instaurata revisam

proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.' 670

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram

insertabam aptans meque extra tecta ferebam.

Ecce autem complexa pedes in limine coniunx

haerebat parvumque patri tendebat Iulum:

'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 675

sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,

hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,

cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'

peritvrae bene 'periturae' dixit, non

'perditae', quia adhuc posse videatur evadere

per suam et Anchisae fugam; ideo autem

'addere', tamquam magnam portionem exitio

Troiae genus Anchisae coniungeret.

ivvat delectat, quasi malum illi voluptati sit.

patet isti apocope est pro 'istic'. pronomen

enim esse non potest, quia non praecedit

nomen.

mvlto priami de sangvine quasi bis sanguinem

fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus

occiderit.

natvm ante ora patris his rebus terret eum,

qui non potest mortem timere. obtrvncat

obtruncare consuevit.

hoc ideo. qvod propter quod.

arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia

saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos

nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a

poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et

diem describit, nocte non praemissa.

superfluo enim dicuntur ea quae necesse est

fieri. quis enim domum ingressus, non arma

deponat? vel quia ad auferendum patrem

arma deposuerat; vel quia armis Graecorum

fuerat armatus.

vocat lvx vltima victos id est victis moriendum

est.

reddite me danais vel quibus me sustulit

mater; vel tamquam quaerentibus et invenire

cupientibus. et bene 'reddite', quasi

retineatur; nam ideo ait 'sinite'. instavrata

renovata; quod verbum et de feriis et de

scaenis solebat apud veteres usurpari.

nvmqvam pro non, ut "numquam hodie

effugies".

insertabam cunctationem ostendit hoc verbo

eius, qui nec ire ad proelium velit, nec

domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit.

patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat

offerebat, sed manibus eum gestans.

si peritvrvs abis argumentum dilemma, id est

conplexio, quae adversarium ab utraque

parte concludit.

expertvs quidam participium praeteriti

temporis [sed] vim praesentis habere volunt,

quia praesens deficit.

tvtare domvm hoc est cui defensori

relinquimur, si tu deseris?

cvi parvvs ivlvs interrogantis est. et simul

epitheto commendat aetatem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!