Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
Sic o sic positum adfati discedite corpus.

Ipse manu morti inveniam; miserebitur hostis 645

exuviasque petet. Facilis iactura sepulchri.

Iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex

fulminis adflavit ventis et contigit igni.'

Talia perstabat memorans fixusque manebat. 650

Nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa

Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum

cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.

caelicolae ad quos nostra pertinet vita, ut

"haud credo invisus caelestibus auras vitales

carpis" et "nos iuvenem exanimum et nil iam

caelestibus ullis debentem" et "igneus est illis

vigor et caelestis origo". anima enim caeli

pars est, corpus nostrum, umbra inferorum.

ideo ergo non posuit generale nomen

deorum, et addidit caelestibus, ne

crederentur inferni dii, qui datores vitae non

sunt.

satis svperqve ad augmentum 'superque'

addidit. est autem tmesis. sane sciendum est

esse aliqua, quae augmentum non recipiunt,

ne minus significent, ut ['satis',] 'perfectus':

nam quaeritur, utrum 'perfectior' possit

facere, ne incipiat ['satis'] 'per-fectus' minus

significare.

vna excidia sub Laomedonte ab Hercule. sed

mfatikîj dixit 'excidia'. svperavimvs

superviximus.

sic o sic positvm adfati discedite corpvs sensus

talis est: praestate mihi vos funebre solatium,

id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale,

vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus'

dixit: mortem autem ego manu hostis

inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur'

vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi,

ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in

nono mater Euryali "aut tu, summe pater

divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude

caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo

crudelem abrumpere vitam". et "vos o potius

miserescite venti". alii sic exponunt: [et]

'miserebitur' id est quod illi hostili animo

fecerint ego misericordiae loco ducam.

exvviasqve petet quasi obiectio 'sed spoliatum

linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura

sepulcri': aut secundum Epicureos, qui

dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc

dicit, facilis sepulturae iactura est, quam

potest ruina praestare. facilis contemptibilis

et levis sapienti viro, ut sit 'iactura'

dispendium.

invtilis ideo, quia debilis fuisse dicitur post

fulmen.

annos demoror quasi festinantes diu vivendo

detineo.

fvlminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt

fulminum genera: est quod adflat, quod

incendit, quod findit: de hoc autem siluit.

fulminatus autem est Anchises, quia se cum