Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

lettere.unifg.it
from lettere.unifg.it More from this publisher
11.06.2013 Views

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 635 optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati. 'Vos o, quibus integer aevi sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore vires, vos agitate fugam [et rebus servate secundis]. Me si caelicolae voluissent ducere uitam, 640 has mihi servassent sedes. satis una superque vidimus excidia et captae superavimus urbi. antiqvasqve domos 'caras'. et aliud pendet ex alio; nihil enim interest, utrum carum dicas, an caritatis causam. sane 'domos' ambitiose dixit. primvm praecipuum. vel 'primum' ante filium et uxorem. sed Varro rerum humanarum ait permissum a Graecis Aeneae, ut evaderet et quod carum putaret auferret; illum patrem liberasse, cum illi quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent. sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet auferret; illum, ut simile, quod laudatum fuerat, faceret, deos penates abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et quos vellet secum et sua omnia liberaret: quod poeta Veneris praesidio praestitum dicit Aeneae. petebam pro appetebam et optabam. vitam prodvcere figurate, pro 'vitam producturum'. exilivm dictum quasi extra solum. vos o obliqua oratio est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud: [id est voluntatem fugiendi] per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, ut si qui dissuadent, an supervivendum patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat. integer aevi sangvis plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus. nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem: unde et in senibus tremor est. sane 'aevum' hic ad annos referre debemus, cum alibi tempus significet, ut "aevoque sequenti". et "tantum aevi longinqua valet mutare vetustas". svo robore sine alterius auxilio, quo eget Anchises. et duas res dicit: et iuvenes estis, et sani, quorum utrumque mihi deest. stant perstant solidaeque sunt. agitate disponite, cogitate. Sallustius "traditur fugam in oceani longinqua agitavisse".

Sic o sic positum adfati discedite corpus. Ipse manu morti inveniam; miserebitur hostis 645 exuviasque petet. Facilis iactura sepulchri. Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.' Talia perstabat memorans fixusque manebat. 650 Nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet. caelicolae ad quos nostra pertinet vita, ut "haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis" et "nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem" et "igneus est illis vigor et caelestis origo". anima enim caeli pars est, corpus nostrum, umbra inferorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt. satis svperqve ad augmentum 'superque' addidit. est autem tmesis. sane sciendum est esse aliqua, quae augmentum non recipiunt, ne minus significent, ut ['satis',] 'perfectus': nam quaeritur, utrum 'perfectior' possit facere, ne incipiat ['satis'] 'per-fectus' minus significare. vna excidia sub Laomedonte ab Hercule. sed mfatikîj dixit 'excidia'. svperavimvs superviximus. sic o sic positvm adfati discedite corpvs sensus talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus' dixit: mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater Euryali "aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam". et "vos o potius miserescite venti". alii sic exponunt: [et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam. exvviasqve petet quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri': aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est, quam potest ruina praestare. facilis contemptibilis et levis sapienti viro, ut sit 'iactura' dispendium. invtilis ideo, quia debilis fuisse dicitur post fulmen. annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo. fvlminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis

antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 635

optabam primum montis primumque petebam,

abnegat excisa vitam producere Troia

exsiliumque pati. 'Vos o, quibus integer aevi

sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore vires,

vos agitate fugam [et rebus servate secundis].

Me si caelicolae voluissent ducere uitam, 640

has mihi servassent sedes. satis una superque

vidimus excidia et captae superavimus urbi.

antiqvasqve domos 'caras'. et aliud pendet ex

alio; nihil enim interest, utrum carum dicas,

an caritatis causam. sane 'domos' ambitiose

dixit.

primvm praecipuum. vel 'primum' ante

filium et uxorem. sed Varro rerum

humanarum ait permissum a Graecis

Aeneae, ut evaderet et quod carum putaret

auferret; illum patrem liberasse, cum illi

quibus similis optio esset data, aurum et

argentum abstulissent. sed Aeneae propter

admirationem iterum a Graecis concessum,

ut quod vellet auferret; illum, ut simile, quod

laudatum fuerat, faceret, deos penates

abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et

quos vellet secum et sua omnia liberaret:

quod poeta Veneris praesidio praestitum

dicit Aeneae.

petebam pro appetebam et optabam.

vitam prodvcere figurate, pro 'vitam

producturum'.

exilivm dictum quasi extra solum.

vos o obliqua oratio est. nam aperte quidem

hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud:

[id est voluntatem fugiendi] per quod nimia

Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis

movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica

suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum

fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, ut

si qui dissuadent, an supervivendum patriae.

quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga

dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui

potestis': a tempore 'satis una superque', ab

invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis

annos demoror'. sic quidem et illud colligitur,

an debilis patriae superare debeat.

integer aevi sangvis plenam aetatem significat

ex sanguine, qui non est integer nisi in

iuvenibus. nam dicunt physici minui

sanguinem per aetatem: unde et in senibus

tremor est. sane 'aevum' hic ad annos referre

debemus, cum alibi tempus significet, ut

"aevoque sequenti". et "tantum aevi

longinqua valet mutare vetustas". svo robore

sine alterius auxilio, quo eget Anchises. et

duas res dicit: et iuvenes estis, et sani,

quorum utrumque mihi deest. stant perstant

solidaeque sunt.

agitate disponite, cogitate. Sallustius

"traditur fugam in oceani longinqua

agitavisse".

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!