11.06.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ipse pater Danais animos virisque secundas

sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Eripe, nate, fugam finemque impone labori;

nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.' 620

Dixerat et spissis noctis se condidit umbris.

Apparent dirae facies inimicaque Troiae

numina magna deum.

Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam

Aiacis ratem".

respice dicendo 'respice' ostendit, vere iam

caliginem ab oculis eius esse sublatam.

insedit adeo irata, ut ante sacerdotem ibi

Cassandram defenderet.

nimbo effvlgens nube divina. est [enim]

fulgidum lumen, quo deorum capita

cinguntur. sic etiam pingi solet. alii 'nimbum'

clavum transversum in veste existimant. alii

'limbo' legunt, ut "Sidoniam picto

chlamydem circumdata limbo". et est pars

vestis extrema, quae instita dicitur, ut

Horatius "quarum subsuta talos tegit instita

veste".

gorgone saeva aut etiam per saevam

Gorgonem fulgens; aut ipsa saeva terrore

Gorgonis. sane Gorgones tres fuisse dicuntur,

Stheno, Euryale, Medusa, quarum aspectus

intuentes vertebat in lapides. hae autem

mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et

quisquis eas vidisset stupore defigebatur.

ideo fictum est, quod in lapides mutarentur.

sed alia fabula refert, Medusam mirae

parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc

acceptam Minervae. quae compressa a

Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse:

quod posteaquam Minerva cognovit, eius

caput dicitur amputasse et suo adfixisse

pectori, eique tribuisse vim, ut quidquid

vidisset mutaret in saxum.

ipse pater qui omnibus unus esse consuevit:

ut "rex Iuppiter omnibus idem". et bene

honesta Aeneae causa fugiendi est.

viresqve secvndas quia fuerunt et in Troianis,

sed non prosperae.

svfficit subministrat, suggerit.

eripe accelera, raptim fac. vel 'eripe te fuga'.

nvsqvam abero bona oeconomia. nam si

tenent Danai qua deficit ignis, necessarium

est praesidium numinis: ut Horatius "nec

deus intersit, nisi dignus vindice nodus

inciderit".

limine sistam in limine, ut "silvis te,

Tyrrhene, feras agitare putasti".

spissis densis.

abscessu enim plerumque numina

demonstrantur fuisse, cum subito apparere

desierint.

apparent dirae facies secundum mathesin

post abscessum Veneris dira dicit apparuisse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!