Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
infestus indicatur, Apollo tamen etiam post

piaculum Troianis favet, quia eum propter

Chrysis sacerdotis filiam offenderant Graeci.

tridenti omnia in 'ns'. exeuntia aut participia

sunt, aut nomina. sed si participia sunt,

ablativum et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro

arbitrio: Iuvenalis "nec ardenti decoxit

aeno", contra "semperque ardente camino":

si vero nomina fuerint, omni modo in 'e'

exeunt. si autem eadem sint et nomina et

participia, ut 'amans', cum nomina fuerint,

omni modo in 'e' mittunt; cum participia,

licenter utimur. ergo quia 'tridens' nomen

est, 'tridente' debuit dicere: sed novitatem

adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in

nominibus, quae et propria esse possunt et

appellativa, ut 'liberalis' 'felix' 'iuvenalis',

ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo

in 'i'.

qvatit concutit, conmovet.

ivno scaeas saevissima portas quidam ideo

Iunonem has portas tenuisse accipiunt, quia

eam fatorum arbitrium volunt, et fatum fuit

ad exitium Troiae per has portas equum

introduci.

scaeas priscas.

saevissima quae et fugam vetabat.

socivm sibi devotum.

fvrens irascens.

accincta id est armata, quia ipsa est Curitis,

et sub hoc nomine interest bellis; nam ideo

"hic illius arma hic currus fuit". 'accincta'

enim 'ferro armata', ut "cingitur ipse furens

certatim in proelia Turnus". iam praeterea,

ut "iam quae seminibus iactis se sustulit

arbos". arces ordinem tenuit: primum

'muros', deinde 'portas', post 'arces'; a muris

enim in arcem convertendus est totus

impetus; ob hoc autem 'arces' Minervae

dantur, quod ipsa sit inventrix aedificiorum,

ut "Pallas quas condidit arces", et quia

summa quaeque possidet sapientia. praeterea

in capite esse dicitur; idcirco creditur patris

Iovis capite generata.

tritonia pallas notandum duo antonomasiva

sunt sine proprio nomine. et est nimiae

iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit

Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere;

licet in historia lectum sit, vehementius

iratam Minervam, quod post victoriam ei

sacrificare noluerint, ut Horatius "cum