Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

lettere.unifg.it
from lettere.unifg.it More from this publisher
11.06.2013 Views

pexergas…an excusant. referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut "en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens". astismos autem est urbanitas sine iracundia, ut "atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos". degenerem non respondentem moribus patris. hoc dicens ostendit, simul dum diceret fecisse. altaria ad ipsa unde sperabat auxilium. Aut quia Achilles in templo occisus est, ut ex similitudine vindicta sumeretur. trementem non formidine sed aetate. dextraqve corvscvm extvlit 'coruscum' si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est: sublato capite gladium in vaginam recondit, quae lateri semper cohaeret. si vero 'coruscum gladium' vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et kat¦ tÕ siwpèmenon, postea caput esse sublatum. haec finis ut 'dies', si tempus longum significat, generis feminini est. et omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt: inanima propter 'canis': simplicia propter 'bipennis': a verbo non venientia propter 'finis'. ergo 'clunis' Iuvenalis bene dixit "tremulo descendant clune puellae". Horatius male "quod pulchrae clunes". hic talis: ut "hunc ego te, Euryale, aspi-cio?" sorte fatali necessitate. vel 'sorte' fortuna, ut "utere sorte tua". et quidam 'exitus sorte' pro 'sortis' tradunt, ablativum pro genetivo. troiam incensam pro 'Ilium'. pergama proprie Troianae arces sunt: unde kat' xoc¾n arces omnes 'pergama' dicuntur, ut poetam dicimus, et intellegimus Vergilium. svperbvm modo nobilem. regnatorem asiae quia imperaverat et Phrygiae et Mygdoniae. iacet ingens litore trvncvs Pompei tangit historiam, cum 'ingens' dicit, non 'magnus'. quod autem dicit 'litore', illud, ut supra diximus, respicit, quod in Pacuvii tragoedia continetur. quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a

At me tum primum saeuus circumstetit horror. obstipui; subiit cari genitoris imago, 560 ut regem aequaeuum crudeli uulnere uidi uitam exhalantem, subiit deserta Creusa et direpta domus et parui casus Iuli. respicio et quae sit me circum copia lustro. deseruere omnes defessi, et corpora saltu 565 ad terram misere aut ignibus aegra dedere. [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae seruantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. 570 illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros et Danaum poenam et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris inuisa sedebat. exarsere ignes animo; subit ira cadentem 575 ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho? coniugiumque domumque patris natosque uidebit Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? 580 occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni? Dardanium totiens sudarit sanguine litus? non ita. namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, habet haec uictoria laudem; exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis 585 laudabor poenas, animumque explesse iuuabit ultricis famam et cineres satiasse meorum.' talia iactabam et furiata mente ferebar,] cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam litando dictum; vel quod lituo illud spatium designatur, ratione caret: nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus. litore] quod Priami corpus ad litus tractum. aut 'litus' pro solo accipiamus, ut "litoraque et latos populos". aut ideo 'litore', ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut "et campos ubi Troia fuit". avvlsvmqve vmeris capvt hoc est quod kat¦ tÕ siwpèmenon accipi debet; hoc enim claris et fortibus viris fieri solebat, ut "quin ipsa arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt capita". sine nomine sine agnitione, aut sine dignitate. aut simpliciter 'sine nomine'; a capite enim quis nomen ducit?. at me me autem. saevvs horror quia est et bonus: ut "laetusque per artus horror iit". est et amoris, ut Terentius "totus Parmeno, tremo horreoque, postquam aspexi hanc". aeqvaevvm amabiliter locutus est; plus enim est 'aequaevum', quam 'longaevum'. vitam exhalantem secundum eos, qui animam ventum volunt: ut "atque in ventos vita recessit". direpta diripienda: participium pro participio. casvs aut interitus, aut captivitas. copia notandum de exercitu numero eum dixisse singulari, ut Sallustius "com Sertorios neque rumperet an levi copiam avibus", cum copias de exercitu numero plurali dicamus. 'copia' vero aliarum rerum est. deservere omnes defessi doloris vox, non accusationis; sic enim se purgat, ut alios non culpet. dicendo autem 'defessi' etiam illos excusat, a quibus desertus est. ignibvs aegra dedere post hunc versum hi versus fuerunt, qui a Tucca et Vario obliti sunt.

At me tum primum saeuus circumstetit horror.

obstipui; subiit cari genitoris imago, 560

ut regem aequaeuum crudeli uulnere uidi

uitam exhalantem, subiit deserta Creusa

et direpta domus et parui casus Iuli.

respicio et quae sit me circum copia lustro.

deseruere omnes defessi, et corpora saltu 565

ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae

seruantem et tacitam secreta in sede latentem

Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem

erranti passimque oculos per cuncta ferenti. 570

illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros

et Danaum poenam et deserti coniugis iras

praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,

abdiderat sese atque aris inuisa sedebat.

exarsere ignes animo; subit ira cadentem 575

ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas

aspiciet, partoque ibit regina triumpho?

coniugiumque domumque patris natosque uidebit

Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? 580

occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?

Dardanium totiens sudarit sanguine litus?

non ita. namque etsi nullum memorabile nomen

feminea in poena est, habet haec uictoria laudem;

exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis 585

laudabor poenas, animumque explesse iuuabit

ultricis famam et cineres satiasse meorum.'

talia iactabam et furiata mente ferebar,]

cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam

litando dictum; vel quod lituo illud spatium

designatur, ratione caret: nam a litando 'li'

brevis est, et stare non potest versus.

litore] quod Priami corpus ad litus tractum.

aut 'litus' pro solo accipiamus, ut "litoraque

et latos populos". aut ideo 'litore', ut ostendat

litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut "et campos

ubi Troia fuit".

avvlsvmqve vmeris capvt hoc est quod kat¦ tÕ

siwpèmenon accipi debet; hoc enim claris et

fortibus viris fieri solebat, ut "quin ipsa

arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt

capita". sine nomine sine agnitione, aut sine

dignitate. aut simpliciter 'sine nomine'; a

capite enim quis nomen ducit?.

at me me autem.

saevvs horror quia est et bonus: ut "laetusque

per artus horror iit". est et amoris, ut

Terentius "totus Parmeno, tremo horreoque,

postquam aspexi hanc".

aeqvaevvm amabiliter locutus est; plus enim

est 'aequaevum', quam 'longaevum'.

vitam exhalantem secundum eos, qui animam

ventum volunt: ut "atque in ventos vita

recessit".

direpta diripienda: participium pro

participio.

casvs aut interitus, aut captivitas.

copia notandum de exercitu numero eum

dixisse singulari, ut Sallustius "com Sertorios

neque rumperet an levi copiam avibus", cum

copias de exercitu numero plurali dicamus.

'copia' vero aliarum rerum est.

deservere omnes defessi doloris vox, non

accusationis; sic enim se purgat, ut alios non

culpet. dicendo autem 'defessi' etiam illos

excusat, a quibus desertus est.

ignibvs aegra dedere post hunc versum hi

versus fuerunt, qui a Tucca et Vario obliti

sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!