11.06.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

pexergas…an excusant.

referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum

amaritudine, ut "en agros et quam bello,

Troiane, petisti Hesperiam metire iacens".

astismos autem est urbanitas sine iracundia,

ut "atque idem iungat vulpes et mulgeat

hircos".

degenerem non respondentem moribus

patris. hoc dicens ostendit, simul dum diceret

fecisse.

altaria ad ipsa unde sperabat auxilium. Aut

quia Achilles in templo occisus est, ut ex

similitudine vindicta sumeretur.

trementem non formidine sed aetate.

dextraqve corvscvm extvlit 'coruscum' si

ornatum gemmis caput regis acceperis,

sensus talis est: sublato capite gladium in

vaginam recondit, quae lateri semper

cohaeret. si vero 'coruscum gladium' vis

intellegere, lateri Priami infixum accipe, et

kat¦ tÕ siwpèmenon, postea caput esse

sublatum.

haec finis ut 'dies', si tempus longum

significat, generis feminini est. et omnia

Latina nomina inanima, simplicia, a verbo

non venientia, 'nis' syllaba terminata

masculina sunt: inanima propter 'canis':

simplicia propter 'bipennis': a verbo non

venientia propter 'finis'. ergo 'clunis'

Iuvenalis bene dixit "tremulo descendant

clune puellae". Horatius male "quod

pulchrae clunes".

hic talis: ut "hunc ego te, Euryale, aspi-cio?"

sorte fatali necessitate. vel 'sorte' fortuna, ut

"utere sorte tua". et quidam 'exitus sorte'

pro 'sortis' tradunt, ablativum pro genetivo.

troiam incensam pro 'Ilium'.

pergama proprie Troianae arces sunt: unde

kat' xoc¾n arces omnes 'pergama'

dicuntur, ut poetam dicimus, et intellegimus

Vergilium.

svperbvm modo nobilem.

regnatorem asiae quia imperaverat et

Phrygiae et Mygdoniae.

iacet ingens litore trvncvs Pompei tangit

historiam, cum 'ingens' dicit, non 'magnus'.

quod autem dicit 'litore',

illud, ut supra diximus, respicit, quod in

Pacuvii tragoedia continetur. quod autem

Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!