Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

lettere.unifg.it
from lettere.unifg.it More from this publisher
11.06.2013 Views

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit et uacua atria lustrat saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530 ut tandem ante oculos euasit et ora parentum, concidit ac multo uitam cum sanguine fudit. hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit: 'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis 535 di, si qua est caelo pietas quae talia curet, persoluant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere uultus. at non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540 talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.' pleonasmos. vacva 'vacua' magna, quae difficile conplentur. an 'vacua', quia in unum ad aram confugerant? an 'vacua' iam sine defensoribus? infesto vvlnere bonum schema: 'vulnus' pro telo. infesto vvlnere] an 'vulnus' quod inflixit, an quod infligeret? premit urget, ut "apri cursum clamore prementem": alibi 'premit' interficit, vel opprimit, ut "armigerumque Remi premit". vt tandem ante ocvlos hoc ideo describitur, ut et contra propositum Priamus incitetur. evasit pervenit: ut "quam timeo, quorsum evadat". vitam cvm sangvine fvdit modo eos sequitur qui sanguinem sedem vitae volunt, alibi eos qui ipsum sanguinem vitam volunt: ut "purpuream vomit ille animam". potest [tamen] kat¦ tÕ siwpèmenon intellegi iterum vulneratum Politen. hic id est 'tunc'. media autem manifesta. aut certe [potest] secundum consuetudinem dictum; neque enim est mors prima, media, postrema. et potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen. non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo animositatem regiam dedit, ut mori honeste velit. at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii persolvant grates dignas'. avsis quidam praesumptum tradunt, nec posse in prosa dici. siqva est vel secundum Epicureos, vel desperat, quia inpune ante aras conspicit caedes. cvret ulciscatur. grates prout res fuerit, vel in bonis vel in malis dicuntur, sicut praemia. coram modo adverbium [temporis] est, quia verbo cohaeret: ut "coram quem quaeritis adsum". et 'coram' ad personam certam refertur, 'palam' ad omnes. me cernere de spectaculo queritur, non de morte, quia iure belli Politen Pyrrhus occiderat. sed cur ante oculos patris?. foedasti crudeles impiosque fecisti. fvnere cadavere: ab eo quod praecedit id quod sequitur. 'funus' enim est iam ardens cadaver: quod dum portatur, 'exequias' dicimus: crematum iam 'reliquias': conditum

sic fatus senior telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, 545 et summo clipei nequiquam umbone pependit. cui Pyrrhus: 'referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori. illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. nunc morere.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550 traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeua, dextraque coruscum extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. haec finis Priami fatorum, hic exitus illum sorte tulit Troiam incensam et prolapsa uidentem 555 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus, auulsumque umeris caput et sine nomine corpus. iam 'sepulcrum'. quidam 'funere' pro caede accipiunt. vvltvs non nulli pro 'oculos' volunt. et non ille s. q. t. m. a. tribus generibus parentes obicimus filiis: cum bonis eos negamus aequales, ut hoc loco; cum malos obicimus, ut "Laomedontiadae"; item cum non solum bonos adimimus, sed insuper malos obicimus, ut "nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus h. c. H. a. u. t". in hoste priamo aut archaismos est, aut 'in hoste', id est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. hic 'Priamo' nomen positum sensum validiorem facit, hoc est Priamo, qui tunc fui, quasi iam esse desierit: scilicet quem operae pretium fuit occidere. ivra fidemqve svpplicis ervbvit quia, quod Homerus mutat, dicitur Priamus duce Mercurio ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, quem dormientem posset occidere. 'iura' vero, quod a rege rogabatur. fidem, quia supplex. quidam 'iura fidemque' ita intellegunt: 'iura', quod Hectorem reddidit, 'fidem', quod me in mea regna remisit. sepvlcro pro 'ad sepulcrum'. remisit comitatus usque ad Troiam est. et mire 'in mea regna remisit', cumpotuisset per me regna mea capere. inbelle ipse inbellis, ut "inutile ferrum". ravco aere ad scutum rettulit. protinvs aere repvlsvm statim prohibitum. neqviqvam 'non'. sic Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo". sane quidam 'nequiquam umbone pependit' hunc sensum volunt, telum repulsum ne summatim quidem haerere potuit, ut penderet. alii unam eandemque rem bis dictam volunt, et superfluum putant 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', cum praecessisset 'rauco quod protinus aere repulsum', quod idem est 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', et nihil attinuisse dici putant 'summo clipei nequiquam umbone pependit', tamquam non omnino necesse esset, ut de summo clipei penderet, et potuisse dici, nec de clipeo pependit. sed duplicationem narrationis per

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,

unus natorum Priami, per tela, per hostis

porticibus longis fugit et uacua atria lustrat

saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus

insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530

ut tandem ante oculos euasit et ora parentum,

concidit ac multo uitam cum sanguine fudit.

hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,

non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit:

'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis 535

di, si qua est caelo pietas quae talia curet,

persoluant grates dignas et praemia reddant

debita, qui nati coram me cernere letum

fecisti et patrios foedasti funere uultus.

at non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540

talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque

supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro

reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.'

pleonasmos.

vacva 'vacua' magna, quae difficile

conplentur. an 'vacua', quia in unum ad

aram confugerant? an 'vacua' iam sine

defensoribus?

infesto vvlnere bonum schema: 'vulnus' pro

telo. infesto vvlnere] an 'vulnus' quod inflixit,

an quod infligeret?

premit urget, ut "apri cursum clamore

prementem": alibi 'premit' interficit, vel

opprimit, ut "armigerumque Remi premit".

vt tandem ante ocvlos hoc ideo describitur, ut

et contra propositum Priamus incitetur.

evasit pervenit: ut "quam timeo, quorsum

evadat".

vitam cvm sangvine fvdit modo eos sequitur

qui sanguinem sedem vitae volunt, alibi eos

qui ipsum sanguinem vitam volunt: ut

"purpuream vomit ille animam". potest

[tamen] kat¦ tÕ siwpèmenon intellegi

iterum vulneratum Politen.

hic id est 'tunc'.

media autem manifesta. aut certe [potest]

secundum consuetudinem dictum; neque

enim est mors prima, media, postrema. et

potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen.

non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo

animositatem regiam dedit, ut mori honeste

velit.

at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii

persolvant grates dignas'.

avsis quidam praesumptum tradunt, nec

posse in prosa dici.

siqva est vel secundum Epicureos, vel

desperat, quia inpune ante aras conspicit

caedes.

cvret ulciscatur.

grates prout res fuerit, vel in bonis vel in

malis dicuntur, sicut praemia.

coram modo adverbium [temporis] est, quia

verbo cohaeret: ut "coram quem quaeritis

adsum". et 'coram' ad personam certam

refertur, 'palam' ad omnes.

me cernere de spectaculo queritur, non de

morte, quia iure belli Politen Pyrrhus

occiderat. sed cur ante oculos patris?.

foedasti crudeles impiosque fecisti.

fvnere cadavere: ab eo quod praecedit id

quod sequitur. 'funus' enim est iam ardens

cadaver: quod dum portatur, 'exequias'

dicimus: crematum iam 'reliquias': conditum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!