Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae

atque umbra conplexa penates'. ex nomine

enim penatium et arae intellegitur sacri loci

veneratio, ut non immerito illuc confugerit

regina cum suis; nam subiunxit 'hic Hecuba

et natae nequiquam altaria circum

praecipites atra ceu tempestate columbae,

condensae et divom amplexae simulacra

sedebant': unde apparet, et veram

consuetudinem fuisse fugiendi [a]

periclitantibus ad ararum praesidium.

nvdoqve svb axe hoc est sub divo, quod

inpluvium dicitur. 'axis' autem est aut

plaustrum septentrionale, aut pars

septentrionis, aut spiritus, quo mundus

movetur, ut "axem umero torquet stellis

ardentibus aptum": sicut docet et Lucanus.

veterrima usurpatum est. ergo, ut supra

diximus, hoc tantum uti si necesse sit licet.

veterrima] hoc nomen comparativum non

habet, sicut 'deterior' positivum. lavrvs

Daphne, filia Ladonis, fluvii Arcadiae, et

Terrae fuit, quae aspernata viro iungi semper

venatibus operam dabat. hanc cum Apollo

adamasset, et eam ut conprimeret,

insequeretur, illa a Terra matre petit

auxilium: quae recepta matre est, nec

multo post in locum eius arborem lauri nasci.

conplexa penates 'penates' sunt omnes dii, qui

domi coluntur.

neqviqvam aut secundum Epicureos, qui

dicunt deos nihil curare; aut propter vim

bellicam. altaria superorum et 'arae' sunt et

'altaria', inferorum tantum 'arae'; 'ara'

autem dicitur a precibus, quas Graeci ¢r¦s

dicunt; unde contra inprecatio kat£ra

dicitur.

praecipites festinae, propter tempestatem: et

bene 'atra' addidit, quia est et clara, ut "unde

haec tam clara repente tempestas".

dira modo proprie: 'dira' enim est deorum

ira. ergo 'quae mens infusa ex deorum ira?'

telis armis.

rvis aut festinas, aut incedis seniliter.

non si ipse mevs mire 'meus', ut matris

exprimeretur adfectio. et subaudis 'posset

defendere'.

avt moriere simvl ut religio aut pariter omnes

servet, aut simul moriantur omnes.

ore effata abundat 'ore'. est autem figura