11.06.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis

ut vidit, 'quae mens tam dira, miserrime coniunx,

impulit his cingi telis? aut quo ruis?' inquit. 520

'non tali auxilio nec defensoribus istis

tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.

huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,

aut moriere simul'. sic ore effata recepit

ad sese et sacra longaevom in sede locavit. 525

morte autem Priami varie lectum est. alii

dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua

captus est, sed ad tumulum Achillis tractus

occisusque est iuxta Sigeum promunturium:

nam in Rhoeteo Aiax sepultus est: tunc eius

caput conto fixum circumtulit. alii vero quod

iuxta Hercei Iovis aram extinctus sit, dicunt:

unde Lucanus "Herceas, monstrator ait, non

respicis aras?" et hanc opinionem plene

Vergilius sequitur: licet etiam illam

praelibet,ut suo indicabimus loco.

vrbis vti captae casvm bene omnia collegit, et

captam, et dirutam, et incensam.

medivm in penetralibvs hostem hypallage est,

hoc est in mediis aedibus. si autem 'mediis'

legeris, non stat versus, nisi excluso 's', ut

"inter se coisse viros et decernere ferro". et

bene Priamum non nisi in extremis armat

periculis, ut magis inritet hostem in necem

suam, qua possit captivitatem vitare, quam

ut defendat aliquid. sane 'penetralia' proprie

deorum dicuntur, non numquam etiam imae

et interiores partes privatarum domorum

vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi

conduntur quae ad vitam sunt necessaria. hic

autem videtur opportunius penetralia de

domo regis dixisse, quoniam reges prope

suggestum imitantur deorum.

arma desveta ab hominis consuetudine:

sensum ad arma transtulit. arma desveta] id

est quae iam pugnare desierant.

trementibvs aevo non timore.

circvmdat non apte sibi cohaerere facit, sed

potius oneri sumit.

invtile ferrvm ipse inutilis. 'ferrum' enim de

his est, quae a coniunctis sumunt epitheta, ut

'venenum'.

aedibvs in mediis omne aedificium 'aedes'

dicuntur. Varro locum quattuor angulis

conclusum aedem docet appellari debere.

idem rerum divinarum libro sexto intulit,

"ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne

per continua aedificia incendia

prolaberentur, et ut esset, quo confugerent

plerique cum familia sua in periculis"; quod

etiam in comoediis a servis timentibus

legimus factum. hoc totum Vergilius hoc loco

subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis

nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!