Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

lettere.unifg.it
from lettere.unifg.it More from this publisher
11.06.2013 Views

fit via vi; rumpunt aditus primos que trucidant immissi Danai et late loca milite complent. 495 non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis exit oppositas que evicit gurgite moles, fertur in arva furens cumulo camposque per omnis cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem caede Neoptolemum geminos que in limine Atridas, 500 vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis. quinquaginta illi thalami, spes ampla nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. 505 "nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet". cavae aedes tecta camerata. 'aedem' autem numero singulari de templo tantum dicimus, plurali et de domibus et de templis. si aliter dictum inveneris, usurpatum est, ut 'mella' 'hordea' 'aera'. ferit clamor secundum philosophos physicos, qui dicunt, vocem corpus esse: bene ergo 'ferit'; nam et fluvius habet mugitum, res incorporalis. avrea sidera multi ad laquearia referunt, quod stultum est. pavidae pro 'paventes'. 'pavidus' est semper timens, 'pavens' ex causa, ut supra 'furiatus' et 'furiosus'. matres honoris nomen. errant confusio, consilio. amplexaeqve tenent postes atqve oscvla figvnt Apollonii locus, in quo inducitur Medea patrem salutasse, et domum relinquens. vi patria secundum fidem generis sui, ut "stirpis Achilleae fastus". item de Hercule "salve vera Iovis proles". non sic aggeribvs rvptis vult ostendere, gravius vastatam Troiam, quam agri fluviorum eruptione vastantur. et sciendum, comparationes aut pares esse, aut maiores, aut minores, aut similes, aut contra in similitudine comparatio ultro negatur, ut hoc loco, vel illic "non tam praecipites". contrarium est "si parva licet componere magnis". spvmevs spumosus. exiit dicimus et 'exivit'. sed 'v' subtrahit Vergilius, ut brevem faciat sequente vocali. et proprie plena flumina cum extra alveum suum crescunt 'exire' dicuntur, ut "praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit". cvmvlo augmento: exuberante fluctu, ut "cumulo praeruptus aquae mons". vidi ipse fvrentem ut "quaeque ipse miserrima vidi". et hic 'vidi' pro admiratione posuit; at vero 'vidi Hecubam' pro miseratione. sane 'vidi ipse' hac particula addita miseriorem se ostendit, cuius ante oculos casus patriae suorumque fortuna constituerat. geminosqve in limine atridas potest subaudiri 'furentes'. geminos more suo 'fratres'. 'gemini' enim sunt non duo, sed simul nati. centvmqve nvrvs aut finitus est numerus pro infinito Øperbolikîs: aut certe ideo

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. urbis uti captae casum convolsaque vidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum 510 cingitur ac densos fertur moriturus in hostis. aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa penates. hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 515 praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant. 'centum', quia barbarorum fuerat non singulas coniuges habere, sed plures. aut illud dicit 'plures feminas', ut Lucanus "cultus gestare decoros vix nuribus rapuere mares", hoc est feminis. Aut 'navas nuptas', ut aetatis hoc nomen sit, non adfinitatis. aut 'centum per aras', licet incongruum sit, quia sequitur "haec ara tuebitur omnes", et unus per centum aras occidi non poterat. est autem haec plena adfectu et dolore repetitio. qvos ipse sacraverat ignes ut "et religiosa deorum limina": per quod ostenditur latenter, nihil prodesse religionem. foedantem autem est cruentantem. Sallustius in I. "cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur". et Terentius in eunucho "pro deum fidem, facinus foedum, o infelicem adulescentem". qvinqvaginta illi thalami 'illi' celebrati ab Homero. et bene de thalamis verum expressit numerum; potest enim unus thalamus plures habere coniuges. et est zeugma 'quinquaginta thalami procubuere, et postes superbi'. avro barbarico id est aut multo; aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student; aut a barbaris capto; ut vere barbaro, id est Phrygio, quia p©j m¾ “Ellhn b£rbaroj. nam et Homerus Phrygas barbaros appellat, et Vergilius "barbara tegmina crurum". spes tanta nepotvm aut nepotes significat qui essent futuri magnae spei, aut conubia, de quibus sperabantur tanti nepotes, ut "modo namque gemellos spem gregis". spoliisqve svperbi hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in septimo "captivi pendent currus curvaeque secures". teneant danai qva deficit i. ignis potuit deficere, Danai non potuerunt. forsitan et priami fverint qvae fata reqviras bene de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret. hoc est illud "multa super Priamo rogitans, super Hectore multa". de

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.

urbis uti captae casum convolsaque vidit

limina tectorum et medium in penetralibus hostem,

arma diu senior desueta trementibus aevo

circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum 510

cingitur ac densos fertur moriturus in hostis.

aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe

ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,

incumbens arae atque umbra complexa penates.

hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 515

praecipites atra ceu tempestate columbae,

condensae et divom amplexae simulacra sedebant.

'centum', quia barbarorum fuerat non

singulas coniuges habere, sed plures. aut illud

dicit 'plures feminas', ut Lucanus "cultus

gestare decoros vix nuribus rapuere mares",

hoc est feminis. Aut 'navas nuptas', ut aetatis

hoc nomen sit, non adfinitatis. aut 'centum

per aras', licet incongruum sit, quia sequitur

"haec ara tuebitur omnes", et unus per

centum aras occidi non poterat. est autem

haec plena adfectu et dolore repetitio.

qvos ipse sacraverat ignes ut "et religiosa

deorum limina": per quod ostenditur

latenter, nihil prodesse religionem. foedantem

autem est cruentantem. Sallustius in I. "cum

arae et alia diis sacrata supplicum sanguine

foedarentur". et Terentius in eunucho "pro

deum fidem, facinus foedum, o infelicem

adulescentem".

qvinqvaginta illi thalami 'illi' celebrati ab

Homero. et bene de thalamis verum expressit

numerum; potest enim unus thalamus plures

habere coniuges. et est zeugma 'quinquaginta

thalami procubuere, et postes superbi'.

avro barbarico id est aut multo; aut cultu

barbaro, quia barbari copiae magis quam

elegantiae student; aut a barbaris capto; ut

vere barbaro, id est Phrygio, quia p©j m¾

“Ellhn b£rbaroj. nam et Homerus Phrygas

barbaros appellat, et Vergilius "barbara

tegmina crurum".

spes tanta nepotvm aut nepotes significat qui

essent futuri magnae spei, aut conubia, de

quibus sperabantur tanti nepotes, ut "modo

namque gemellos spem gregis". spoliisqve

svperbi hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in

septimo "captivi pendent currus curvaeque

secures".

teneant danai qva deficit i. ignis potuit

deficere, Danai non potuerunt.

forsitan et priami fverint qvae fata reqviras

bene de Priamo obtulit narrationem, quia

leviter strinxerat 'Priamumque per aras

sanguine foedantem quos ipse sacraverat

ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei

publicae, post regis, inde privati, hoc est sua

fata narraret. hoc est illud "multa super

Priamo rogitans, super Hectore multa". de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!