09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

quia oculos ingentes habet palpebras vero exiles, quae totós

oculos tegere non possunt, sic Diabolus pervigil est, qui nunquani

dormit ut homini noceat:

IV. Propter Vindictam: Leo laesus furit magis; ita Diabolus,

sed differunt in multis.

a) Leo videtur: sed Diabolus invisibilis eoque periculosior.

b) Leo celer: Diabolus celerrimus.

c) Leo fortis: sed Diabolus potentior.

d) Leo corpus lacerat: sed Diabolus animam.

é) Leo ad tempus : satiatur enim quandoque ; sed Diabolus

nunquam, sed perpetuo nocet.

Ideo non Leoni tantum confertur, sed Leoni rugienti post

praedam, et circumeunti nos continuo.

Leo rugiens bene dicitur.

Tum propter nocendi stúdium, quia ut Leo famelicus

escam rugitu appetit et quaerit: Ita Diabolus hominum Animas

furens persequitur: tum propter terrorem, Leonis rugitus tantum

animalibus terrorum incutit, ut immota consistant, et quasi

vi attonita deficiant.

Unde Arnos 3 Leone rugiente quis non timeat ? Ita molimina

et minae Diaboli persecutiones quas excitat, totidem

sunt rugitus, qui non possunt non terrorem hominibus ingentem

incutere.

Eoque magis, quod hoc non semel aut raro contingat,

sed semper dum dicitur circumire nos continuo quaerens quem

devoret. Ita Apostolus exprimit cum rabié ejus summám activitatem

et diligentiam qua exitium fidelium persequitur. Vide­

tur respicere vel ad Jobi 1. VI. 1

ubi Satan dicitur circumire

terram, vel ad hostem undiquaque Civitatem cingentem, qui

continuo eam circumit, ut exploret loca nobiliora quibus ingredi

possit. Sic Diabolus circumit nos perpetuo nobis insiliando 2

et explorando partes nobiliores, quibus Animum occupare

nostrum possit.

Affectus ad quos propensiores sumus, vitia etiam peccata

familiaria, quibus dediti sumus, ut hac parte nos expugnet,

illum per Avaritiam, illum per luxuriam, istum per Iram etc.

Ita circumit omnes íideles cujuscunque aetatis, ordinis,

sexus, juvenes, senes, foeminas, Magistratus, Pastores etc.

Circumit in loco, privato, publico, dum vel soli sumus,

vel in consortio etc.

Circumit in omni statu, adverso, prospero, sublimi, demisso.

1

I. 17; — 2

insidiando.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!