09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

sint ad comprobandum ipsis 1

sincerae Charitatis affectum ipsi

in curia nostra Ecclesiastica ad quam ipsos commitabimur,

percipient.

Oratio Excellentissimi et Clarissimi Domini Johannis

Henrici Heideggeri, qua in conventu Pastorum et Professorum

Ecclesiae et Scholae Tigurinae apud Curiam Ecclesiasticam

excepti sunt Ministri Hungarici Ao 1676 Mensis 30. May.

Reverendissime Episcope, Viri Venerabiles Jesu Christi

Dni. Nostri et Sospitatoris unici Servi fidelissimi, Athletae et

Martyres Gloriosi, Dni et in eodem Christo Dno Patres Fratres

et Symystae 2

unius ejusdemque fidei pretiosa contesseratione

et spei coelestis communione conjunctissimi, uniceque suspiciendi

Quibus vos Titulis, aliis pietate et constantia vestra

dignis compellem, exornemque vix reperio.

Faciem vestram venerandam, ut Angelorum Dni intuemur

salutamus, suspicimus, nec sine imis tarnen cordis nostri

suspiriis et lachrymis. Et enim liceat nobis, cum uno illo ex

senioribus Apocalypticis quaerere (Apoc. 7. 14.). Hi vestiti stolis

albis quinam sunt et unde venerunt ? Divinum quasi oraculum

nobis respondet. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione,

qui lavarunt stolas suas, easque sanguine Agni dealbarunt.

A longo jam tempore proh dolor! aures nostrae nobis tinniverunt,

et tantum non perforatae sunt, fama divae persecutionis

Hungaricae, qua vix alia gravior Ecclesiam Dei perculit.

Tot florentissime Ecclesiae privilegiis sacrae Caesareae et

Regiae Majestatis irrefragabilibus munitae, Anti Christi praeda

factae sunt: Tot animae pientissimae in ejusdem Tyrannidem

concesserunt. Percussis Pastoribus, tot oves Christi misére

dissipatae errant, et vix luporum rietus effugiunt.

Vobis inprimis Veneranda et Sacra Capita, Vobis inquam,

qui tanquam Vigiles Domini, in irruptione stabatis, perdueilionis

calumnia iniquissima pressis saeva illa tempestas incubuit. Vos

capitis causam coram Judice infensissimo dicere subacti, innocentes

non aliam certe ob causam, quam quia Exemplo Divi

Ambrosii Mediolanensis Episcopi, sicut ille Basilicas furioso

Auxentio, ita vos quoque Ecclesias Basilicas vestras ob solius

Dei timorem, immani illi tigridi Colonitsio tradere recusastis ;

innocentes adeo et propter causam, quae non vestra sed Christi

erat, condemnati, in teterrimas carceres detrusi per longa aspera,

molestissimaque itinera raptati, et ad Hispanicam servitutem

1

ipsius. — 2

Symmystae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!