09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

doxiae sédem Christique causa Exulum paratum et promptum

hospitium et domicilium deducuntur 29. May.

Hic vero quae et quantae aggratulationes Venerábilis

Ministerii tani publicae quam privatae Quae et quanta officia

humanitatis, hospitalitatis et munificentiae tam Amplissimi

Magistratus, quam privati unius cujusque. Ingenue fateor multo

majora et plura esse ea, quam ut a dissertissimo quoquam ne

dum a me pro dignitate verbis explicari possent. Non satis erat

Viris undiquaque doctissimis, clarissimis Pastoribus et Professoribus,

a venerando Ministerio Tigurino selectis, eo humilitatis

et demissionis descendere, ut Afflictissimis et humilibus Christi

servis occurrerent, eosque in publice diversorio quam honorificentissime

salutarent, nisi etiam eosdem secum in curiam

ecclesiasticam deducerent, ut ibidem publice per Excellentissimum

Doctorem Dn. Johannem Henricum Heideggerum,

matériám gaudii et exultationis suae de felice 1

adventu expli-

carent, eaque omnia prompti zeli et ardentis Charitatis officia,

quae ab homine eoque Christianissimo erga Afflicta Christi

membra praestari queunt contestatissima in Affectu, promptissima

in effectu, et manifestissima in Experimento relinquerent,

offerrent et praestarent.

Neque id solum, nisi etiam cum Venerando Ministerio

paulo post in curiam civicam inspectante tota urbe deductis,

nomine Amplissimi Magistratus Tigurini per Nobilissimum Do­

minum Quaestorem Johannem Henricum Escherum, 2

tersissima

verum et verborum gravitate refertissima oratione, humanissimae

aggratulationes et salutationes fierent, omnimodeque provisionis

promptissima Obsequia praestarentur et in convivium plusquam

magnificum eodem die introducerentur, et cum primae Nobilitatis

Tigurinae urbis viris et praefato Venerabili Ministerio ex

liberalitate Amplissimi Magistratus Tigurini in coena exciperentur.

Quanta vero illa putas humanitatis et charitatis officia ?

Quae in nudis vestiendis non solum ad necessitatem, sed etiam

ad honestatem, in confractis et longo Miseriarum onere attritis,

ad allevationem, et si qua fieri posset ad restitutionem, quotidie

expromuntur insumuntur et occupantur.

Quanta denique sunt illa synceri Zeli et vividae Fidei

Testimonia ? 3

Quando iis, qui antecedenter in consortio hujus

mundi sceleratorum panem doloris et aquam Tristitiae 1

habebant

jam satietatis et jucunditatis cibum et vinum laetitiae

sine taedio et improprio collatorum comedere et bibére per

bene longum tempus licet, et quidem in conversatione Virorum

1

felici; — 3

Aescherum; — 3

testimonia; — 4

tristitiae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!