09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

usus adjuti, per civitatem 1

Venetorum Pataviam," 2

Vincentiam,

Veronám, Brixiam, Bergamum et per partém Ducatus Mediolanensis

promoventur usque Clavennam: exinde consilio Dni

Julii Pestalucii diriguntur in Rhetiam Reformatam ingressi,

omnes Spirituales et seculares, semen Verbi divini vere in

sese habentes, cum gaudio et oblectatione omnis humanitatis

et gratuitae hospitalitatis occurrunt, imo ipsae quoque mulierculae,

palmis ad sydera erectis, gratias Deo agebant, quod

jam propriis oculis viderent eosdem servos Jesu Christi,

pro quibus antea suspiria et preces fiebant, a Tyrannide crudeli

liberatos.

Favore et Benevolentia Fidelium Rhetorum, perquos transibant

ubique sublevati, Curiam Rhetorum Metropolim die

20. May, Primae Classis fratres ingrediuntur, Reliqui vero

proxime sub sequentibus diebus ad eundem scopum 3

et locum

respirii pertingunt.

Excipiuntur ibidem ab Amplissimo ejusdem loci Magistratu

et Venerando Ministerio cum ingenti applausu et gaudio

inenarrabili. Amplissimus Magistratus Secretarium Urbis mittit

ad aggratulandum, et per eum omnia humanitatis et Charitatis

Christianae officia offert, et supra quam vota liberatorum

ferebant, praestat. Et licet Amplissimus Magistratus Curiensis

nihil omiserit eorum, quae ad sustentationem et refocillationem

attritorum spectabant, non cessant tarnen privati quique Symbolum

Charitatis suae in omni abundantia contestari et conferre.

Catervatim ad publicum hospitium accurrebant, tam viri,

quam midieres, ibique defessis et longo niiseriarum onere

attritis compatiebantur, illacrymabantur, sanioribus vero aggratulabantur,

et utrisque suae Charitatis et beneficentiae luculenta

testimonia in vestitu sumptibus cura et medicina praestiterunt,

adeoque ut in summa cura et summa honore reponerent, si

tot Martyrum Jesu Christi viscera per se refocillarentur.

Sub hac benigna et plusquam paterna cura constituti

Festum Pentecostes cum jubilo et exaltatione 4

cordis celebrant,

et post longam animae suae famem et sitim una cum Ecclesia

sacramento Corporis et Sanguinis Christi cibantur et potantur.

Transacto Festo Pentecostes 27. May in Helvetiam contendentibus

a Nobilissimis ejusdem loci Proceribus pro itinere

equi suppeditantur, Ab Amplissimo Magistratu Secretarius Viae

Dux et Comes sufficienti Viatico instructus, additur sub cujus

fideli cura et protectione 5

usque Tigurum syncerioris Ortho- •

civitates — 2

Patavium. — 3

se operem; — 4

fé ctione.

exultatione ; — 5

pro

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!