09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

simis saxis illigatum, in maré projectum est; inspectantibus

omnibus captivis praesertim Hungaris. Verum paulo post,

exorta tempestate, a nexu lapidum solutum corpus, in littus

propellitur, et ibidem canibus et volatilibus coeli in alimentum

cessit.

Furorem insatiabilem hic prodiderunt Veritatis hostes,

quando ne eo quidem permittunt, Jovem illum Romanum non

adorantes frui, quo ipsi Mahumedani et Mauri fruuntur. In

portu enim Ordinario neque Turcis denegatur Terra ad sepeliendum.

Atque ut mortui Amicis majorem dolorem et tristitiam

crearet Sacrificulus, funiculos, quibus saxa mortuo, in mare

projiciendo, alliganda"erat, 1

per Praefectos Triremium a Thoma

Stellero et Valentino Kocsi dari praecipit.

Nicolaus Borhidai.

N. Borhidai, Pastor Augustanae Confessionis in Ecclesia

Sancti Andreáé, Comitatus Soproniensis. Ante Judicium illud

extraordinarium, anno 1674. 5. Mártii celebratum, ex Parochia

sua erat expulsus per vim Papistarum. In exilio constitutus

venit Posonium. ubi cum maledictis reversionalibus non consentiret,

incarceratur. Leopoldinum adductus, metu crudelissimae

et inhumanissimae vexationis eo erat adductus, ut jam subscriberet

in abdicationem officii quibusdam reversalibus. Verum

cum multorum Exlo edoctus fuisset, Reversionalium subscriptionem,

sive in abdicationem officii Ecclesiastici, sive in exilium,

esse solum modo gradum ad apostasiam: In iis enim reversionalibus

si non explicite, saltem implicite reversalisantes, licet

neque ab ullo alio, neque a propria conscientia convicti essent,

fateri cogebantur, se esse complices alicujus infidelitatis.

Unde, cum proprio chirographo rei facti essent subscribentes,

dicebatur ab adversariis, jam nullám esse ex miseriis elabendi

viam, quam per amplexum Romanae Fidei. Et hic vir multorum

tristissimo per Reversionales casu cautior factus, tantum

abest, ut majus aliquid in gratiam Adversariorum faceret, ut

etiam semel promissas reversionales, tanquam laqueus 2

Iniqui-

tatis, aversaretur.

Assiduus erat in orationibus, verbera saepius perpessus.

Majorem partem nudus Neapolim depulsus, et longo mise-

1

erant; — 2

laqueös.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!