09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Respondebat Michael Paulowitz intrepide: Contra Evangelicos

hinc ipsum nihil posse concludere, cum praesertim in

isto loco adduceretur, quod purificavit sibi populum: Jam

autem manifestum esset in Scripturis purificationem attribui

fidei. Act. XV. 9. que Purificatio esset gradus Sanctificationis:

Neque hinc evinci posset ipsius intentio; cum Studium bonorum

operum non esset ipsa 1

sanctificatio, sed tantum declaratio

fructus sanctificationis obtentae per fidem.

Instat ulterius Sambar : Quos ergo vos habetis Sanctos ?

Nos enim omnes illos Sanctos habemus, qui sunt in Calendario

Romano, quos quidem ipse Pontifex retulit in numerum

Sanctorum.

Dicit ad hoc Paulowitz: nos nullos habemus vel vivos

vel mortuos Sanctos ab hominibus factos; sed eos et vivos

et mortuos pro Sanctis habemus, qui sunt Spiritu Dei sanctiticati.

Deus enim est omnis Sanctitas in se et in Sanctis

suis. Habemus ergo pro Sanctis omnia vera membra Ecclesiae.

Paulus autem scribens Romanae Ecclesiae, non dubitat

eos omnes, qui erant in Communione Ecclesiae, Sanctos

appellare.

Urget porro: Ostendite g. nobis Sanctos vestros ?

Respondet Paulowitz: cum causa Sanctificationis, nempe

justitia Christi, et Fides sit invisibilis, aliunde non possunt

Sancti demonstrari, quam ex operibus, ex Fide promanantibus,

nec non sanctimonh! vitae: Quis 2

ergo ex fide vera Sancti-

moniae Student, eos pro Sanctis habere tenemur.

Separatus cum tribus aliis, in Tuguriolo quodam in

ipso Novembri et Decembri asservabatur: ubi nulla erat

commoditas ignis excitandi, sed libero aeri et vento expositus

erat,

Cum 40. aliis Fratribus deportatus in Italiam, venundatus

ad Triremes Neapolitano Hispanicas, continuis in arida et

aqua laboribus vexabatur. Aliis sceleratis captivis per vices

eundum erat ad labores Regios: 3

huic vero nulla unquam per

vices mutuatio 4

concessa fuit.

Contigit aliquando, ipsum cum aliis sceleratis captivis

praegrandia ligna in cumulum convectare. Quando cessandum

erat ab ulteriori elevatione ligni, Exactor operis dicebat:

Levamano, 5

hoc est, abstine manum ab ulteriore elevatione.

Hic vero arbitratus, vocem illam Italicam tantundem valere

ac valet apud Latinos; amplius exerit manum ad tollendum

lignum Exactor operis, cum hoc modo ex ignoratione linguae

1

ipsi; — - Qui; — 3

Regias ? — i

mutuö ; — 5

Leva mano.

Egyháztörténeti Adattár. 1 -

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!