Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902. Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

medk.lutheran.hu
from medk.lutheran.hu More from this publisher
09.06.2013 Views

Super tumulum moestissimi socii canunt 88. Psalmum. Nemo etiam miretur, emortualia horum duorum verba non esse consignata: separata enim decumbebant ab aliis, et reliquis non nisi in Agone versantes adire licuit. Georgius Szendrei. G. Szendrei, Minister Református Bologhiensis, in Comitatu Gömöriensi, Annorum 50 Posonii incaptivatus, et hinc translatus Kapuwarinum, in tota Captivitate nullä vel minima nota inconstantiae notatus, omnia cum multa longanimitate tolerabat. Psalmos Davidicos, quos ex memoria exacte norat, psallendo et orando nocte dieque meditabatur. In deportatione ferro constrictus, per avia et devia raptabatur, ex manibus ex attritu et distractione ferramentorum sanguineae guttae ubertim destillabant. Et quoniam natura, prae aliis erat corpulentus, in via defessus a Militibus pessime tractabatur. Praesertim cum Triesto eductus versus Buccarim pelleretur Fustibus et Sclopetis ita attritus est, ut quoad vivere et sentire potuit, in lateribus spinaque dorsi, acutissimos eorundem verberum dolores senserit. Tundebatur fustibus crassissimis, usque dum partes fustium dissilirent, et in aerem abirent. Buccarim deductus in carcerem sordidum per 50 Annos non purgatum, numellis et manicis ferreis constrictus, detruditur. In hoc carcere primum per 39. Dies detinetur, illinc protractus, in domicilio quodam asservabatur. Hic in periculosissimum extot malis morbuin incidit. Decima tertia Februarii in priorem carcerem abire cogitur: Jam dum in agone constitutus erat, neque fari quidquam poterat; solum suspiria ex imo pectore trahebat, et oculos in coelum erigebat, Hic iniquissimorum Lictorum manibus Sanctus Martyr correptus, per distortos gradus, per saxa per ligna violenter trahebatur, et per angustum quoddam foramen Carceris raptabatur, adeo ut ex nudo corpore moriturientis frusta cutis cum multo sanguine, non tam semimortui quam spectantium acerbissimo dolore detererentur. Projectus in Carcere, in tenebris, nullum verbum loqui poterat, neque reliqui ipsi quicquam opis afferre ipsi poterant, Si quando vel haustum aquae porrigere debuissent, os Sanctissimi Martyris, manibus in densissimis tenebris palpabant, ut sic aliquam guttam aquae ad refrigerium linguae instillarent; sed frustra laborabant miseri. 29. Februarii 1685 horis matutinis reliqui captivi aggrediuntur beatum Märtyrern, et eum ad latéra inclinant, ut sic vulnera ejus ad scapulas et lumbos et foemoralia attritorum

laterum pulvere inspergerentur: inspergunt quidem, et eum in priorem locum reponunt; Mirantur, quod nihil commoveatur, cum alias pulvis talis attritus nimium solvat vulnera mordicitus. Contrectant eum propius, et explorant, siquis Spiritus ex respirio illi adhuc supersit. Nullum Spiritum coliigere possunt, jam pridem exspiranti. 1 Cadaver ejus ex Carcere protractum, sine sepulchro in terram defossum est. Praeter alia sacra Pietatis Exercitia, — quibus et animum in ferali certamine exercebat, et mentem etiam ad praeparatioiiem mortis confirmabat, hoc etiam erat ejusdem Exercitium. In ultimo vitae meae discrimine, tuo misertus numine, assere me Domine. Vocem palato cum negabit jam dolor, et deci dit vultu color, sis mihi praesto precor. Cum sensus aures deseret, cor halitus, Verbo tuo me Spiritus, erudiat coelitus. Caeciitientem' 2 mortis in caligine, lustra tuo me lumine, unica spes animae. Lux ad viam salutis est Fides tui, hac me simul jam languidum non sinas destitui. Praesta mori fretum Tui fiducia, ne criminis mens conscia, spe cadat et venia. Et Spiritum Carnis solutum carcere, sinn tuo mox assere, ne pereat patere. Me mortis aeternae Satan damnat reum, Et sentit iratum Deum, culpa scelusque meum. At tu tui me rore sparsum sanguinis, a labe mundum criminis, redde, salus hominis. Per dura Passionis dirae funera, persaevaque tüa Vulnera, ob mea fers scelera Livor tuus meo medetur Vulneri, mors dira nostro funeri, et meritum sceleri. Tu constitutus es salutis Janua, sie fido! sit ö mutua, sit mihi vita tua. Quando voles hinc me vocabis unius 3 En tuus sum vivus, et sum mortuus; Christe veni citius ! 1 enim exspiravit; — 2 Concutientem ; — 3 oeyus.

laterum pulvere inspergerentur: inspergunt quidem, et eum in

priorem locum reponunt; Mirantur, quod nihil commoveatur,

cum alias pulvis talis attritus nimium solvat vulnera mordicitus.

Contrectant eum propius, et explorant, siquis Spiritus ex

respirio illi adhuc supersit. Nullum Spiritum coliigere possunt,

jam pridem exspiranti. 1

Cadaver ejus ex Carcere protractum, sine sepulchro in

terram defossum est.

Praeter alia sacra Pietatis Exercitia, — quibus et animum

in ferali certamine exercebat, et mentem etiam ad praeparatioiiem

mortis confirmabat, hoc etiam erat ejusdem Exercitium.

In ultimo vitae meae discrimine, tuo misertus

numine, assere me Domine.

Vocem palato cum negabit jam dolor, et deci

dit vultu color, sis mihi praesto precor.

Cum sensus aures deseret, cor halitus, Verbo

tuo me Spiritus, erudiat coelitus.

Caeciitientem' 2

mortis in caligine, lustra tuo me

lumine, unica spes animae.

Lux ad viam salutis est Fides tui, hac me

simul jam languidum non sinas destitui.

Praesta mori fretum Tui fiducia, ne criminis

mens conscia, spe cadat et venia.

Et Spiritum Carnis solutum carcere, sinn tuo

mox assere, ne pereat patere.

Me mortis aeternae Satan damnat reum,

Et sentit iratum Deum, culpa scelusque meum.

At tu tui me rore sparsum sanguinis, a labe

mundum criminis, redde, salus hominis.

Per dura Passionis dirae funera, persaevaque

tüa Vulnera, ob mea fers scelera

Livor tuus meo medetur Vulneri, mors dira

nostro funeri, et meritum sceleri.

Tu constitutus es salutis Janua, sie fido!

sit ö mutua, sit mihi vita tua.

Quando voles hinc me vocabis unius 3

En tuus

sum vivus, et sum mortuus; Christe veni citius !

1

enim exspiravit; — 2

Concutientem ; — 3

oeyus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!