09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Mense Decembri 1675. sunt separati. Tum vero jam, cum

proxime sequenti Viro in Agone versabatur, annos erat natus

circiter sexaginta.

Johannes Szetsei.

J. Szetsei, Pastor Ref. Ecclesiae Sagiensis, in Comitatu

Jauriensi Annorum circiter 1

quinquaginta, Vir Pius, et ad

extremum constantissimus Jesu Christi Martyr. Posony incarceratus,

propter eandem causam cum Superioribus. Posonio

Leopoldinum traductus, in solo aqua et pane vitám tolerabat

per 10 circiter Menses. In Festo Ignatii ad terram usque

prostratus, et verberibus contusus, eo quod ad vetitum Idoíatriae

cultum intrare nollet In mense item Augusto in valló

arcis Leopoldopolitanae lapides effodiebat; illinc longe transibatur

cum Sacramento, et cum genufiexione non adoraret,

gladiorum evaginatorum retibus, si fieri potuisset. impellebatur

ad adorandum.

Anno 1675. die 18. Mártii Leopoldino eductus, extra

Schott Wiennam 2

cum propter inhabilitatem, ex casu aliquo

factam, pergere nequiret, ita crudelissimis verberibus conficitur,

ut deinceps neque jumento, neque pedibus iter facere

posset, sed 3

molesti currus deportatione Triestum usque

vexatur. Post trajectum Adriatici Maris derelinquitur in Civitate

Theatina. Inter summás angustias, quoad lingua uti poterat,

perdurabat in Psalmis et Orationibus. Psalmos Davidicos ex

memoria tenebat. Oratio ejus, quam frequenter in ore habebat,

haec erat: 0 Deus, qui omnium Scrutator es, tu nosti, quam

immerito ab invidis Sanctissimae tuae Zionis ita crudeliter

habitus sim, et ita longo miseriarum onere attritus, ut nequidem

gressum facere possim : Sanctifica me in Veritate tua, et festinanter

me exaudi, neque permittas, ut aliquando Inimici mei

supergaudeant mihi. Ego quidem firmiter proposui in sanctisshni

Evangelii tui veritate ad ultimum usque Spiritum persistere,

sed tu, quod meae infirmitati deest, tua virtute perficias.

Ne cohibeas commiserationes tuas a me, benignitas et

veritas tua jugiter custodiant me. Pudefiant, et rubore confundantur

omnes, qui quaerunt animam meam, et qui delectantur

malo meo, ignominiä afficiantur, et agantur retrorsum.

Mense Decembri duo Venerandi Viri Stephanus Harsanyi

et Petrus Czegledi abducuntur Neapolim; hic vero cum altero

1

circa; — 2

Schott Viennam ; — 3

sed helyett in.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!