09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

supplicarentPraefecto Carceris pro solutione compedum suorum.

Ipse eos vetabat. Non suplicabitis meo Nomine, quia volo in

compedibus mori, ut vel ex hinc patescat ipsorum bestiális

crudelitas ; qui nos etiam mortuos persequuntur. Quoad poterat,

semper ingeminabat. Tu Deus nosti omnia; et scis etiam attestante

mea Conscientiä, quod nihil eorum designavi, quorum

praetextu ab Adversariis meis hactenus immerito gravatus sum,

et de praesenti etiam gravor: sic etiam, quod propter Fidem

et Veritatem Filii tui haec indigna patior. Quamobrem festinanter

audi me, et recipe Animam meam. Quando prae Viribus

deficientibus vocali oratione non poterat orare, rogabat

alios concaptivos, ut pias Orationes et Psalmos ipsi praelegerent.

Multum tandem debilitatus, die 5. Mártii Anni 1675.

Circa mediam Noctem in Christo obdormivit. Altero die circa

horam octavam Compedibus solutus, ab ipsis Concaptivis in

magno luctu extra fortalitium delatus in Ripa 1

Fluvii Rhabi

cum multo dolore et lachrymis sepelitur.

Stephanus Szilvasi.

St. Szilvasi natus annos quinquaginta sex, sacro Ministerio

per Vigintiquinque annos in Variis Ecclesiis Reformatis

nempe Budensi, Bicskensi, Koksiensi et Caesariensi cum

magna fidelium aedificatione functus, Virdoctus, pius, probus,

et summe modestus, non convictus, non auditus, a Principibus

Sacerdotum, Posonii Anno 1674. April 4. cum aliis Ministris

Captivis damnatus. Propter non datas ex voto Adversariorum

Reversionales in carceres Posonienses conjicitur. Hic insignem

Animi constantiam et Patientiam semper retinuit: et socios

suae Calamitatis subinde hortabatur ad perseverentiam in bona

causa: Consolabatur etiam potentissime 2

suo tempore certo

certius fiendae liberationis spe. Erat Assiduus in Orationibus,

Meditatione Verbi divini, et Psalmorum Davidicorum. Posonio

in Carcerem Leopoldopolitanum assertus, paulo post ex insuetis

Laboribus et misera Ratione sustentandi in gravissimum et

periculosissimum Morbum incidit. Cum in illo Morbo nonnulli

concaptivorum, ipsum consolatum accederent tantam firmitatem

ad nutum et Voluntatem Dei dispositae voluntatis ostendit, ut

ipsi consolatores aegri verbis erigerentur. Sine ulla cura admirabili

Dei Providentia, pristinas vires aliquo modo resumit.

1

Ripam; — 2

potentissimae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!