09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

appellare senem diabolum, dicendo, quia ille esset in causa,

quod etiam caeteri in suo proposito ita obfirmati essent. Senex

inquit Sacrificulo, non me dicas diabolum, peccas sic loquendo.

Ego non sum in causa ullius Mali, quilibet eorum per pietatem

suam respondet pro se. Ipsi custodes carceris visa debilitatione

senis, quae quotidie ex incommodis Carceris nascebatur, aliquando

Eum in Calidam suam Dornum introducebant. ut etiam

Germanici Milites, cum per infirmitatem suam vel ad Naturae

opus difficulter progredi posset, ipsum manibus apprehensum,

deducebant. Totam istam Captivitatem in magna patentia tolerabat;

perpetuo Psalmis Davidicis et piis precibus se ipsum

erigebat. Inter alios Psalmos frequenter canebat Psalmum 32.

Cum propter quasdam Litteras ad Ferdinandum Heusterum

Posoniensem datas, per Capitaneum ejusdem Fortalitii, jam

jam ad verbera cum aliis ducendus erat, alios ad patientiam

hortabatur his verbis. Simus patienti Animo, Deus nos modo

in istius potestatem tradidit, licet neque contra hunc, neque

contra alium quenquam, quidquam verberibus dignum designavimus

: cum solum de necessitatibus nostris, ad nostrum

benevolum expedivimus. Hac vice liberatus Una cum reliquis,

ab imminentibus verberibus. Pertaesus tantarum molestiarum,

Deum Creatorem et Redemptorem suum, subinde ardentius

orabat; quatenus cum Davide ipsum festinanter audiret, et

cum Simeone sibi dimissionem impertiret; quoad in hac bona

Causa Filii Dei subsisteret, et suarum Miseriarum etiam finem

imponeret. Quamvis ipsa senectus, continua seni venerando

aegritudo esset, nihilominus tarnen et ex Alimento consueto

sibi detracto, Viribus destituebatur, et ad maciem redigebatur :

ita ut quamvis esset corpulentus, tarnen nihil ad extremum

habebat, quam ossa et cutem, et Cutem quidem exhaustis

humoribus, instar indusii pendulam. Per totum enim tempus

Captivitatis solo pane eoque nigerrimo et aqua sustentabatur.

Ipso Januario et Februario Mensibus Anni 1675. jam ingravescebat

quotidie ex Phtisi sensibiliter consumebatur. In aegritudine

etiam ipsius adventabat supra nominatus sacrificulus ;

et contumeliis ipsum compellabat inquiens. Tu senex nondum

resipuisti. Resipisce alioquin condemnaberis. Inquit ad sacrificulum.

Jam ego per Dei gratiam dudum resipui, et in hoc

sum, ut quotidie meam resipiscentiam ad Mortem usque renovem.

Dictus Sacrificulus porrigebat etiam illi tres crucigeros; quos

sum ere recusabat; eo quod quasi cum execratione porrecti essent.

Jam jam moriturienti suadebant Concaptivi, 1

ut ipsius Nomine

1

captivi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!