09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

tuis sum sub domo virgae paternae Castigationis suae, caede 1

Collum et dorsum meum, ut inordinatos meos affectus in

obsequium voluntatis suae redigam. Satius est ut hic patiar

quam in futura vita. Tu nosti quid et quomodo mihi sít salutarius.

Quid enim abstergeres ab oculis nostris in Coelis, si

Lachrymae nobis non caderent in his terris. Diversae sunt

viae tuae, a viis hominum: quia tu saepius per ea operaris

salutem nostram, quae nobis contraria videntur.- Meum cor est

inquietum; sed propter ea veni in hanc horam mundani contemptus

et Anxietatis, ut tu per me glorificeris; quando ex

omnibus his a te liberatus fuero.

Aliquando prae nimio dolore Angustiatus miser, praefatus 2

veniam 3

alloquitur Reverendum Stephanum Harsányi concap-

tivum et compatrem suum. Dulcissime mihi compater, in

intolerabili, vulneris mei cruciatu, si tibi piaceret haec sententia

insedit Animo meo; Quatenus hunc Archiepiscopum

Theatinum compellaremus, quo me hinc exemptum, sub curam

suam reciperet; si quomodo adhuc pes meus per medicinám

restitui posset, pollicerer me restitutum et sanatum, vel ad

Annum servitorem vel debitorem fidelem futurum. Ad hoc

angustiati Animi Indicium dicit Reverendus Stephanus Harsányi.

Charissime compater, non te quaeso incessent tales

cogitationes, persuade tibi, quod illi non quaerunt nostrum

servitium, sed Animam Deus jam te vocat ad liberationem,

Ipse est optimus Medicus ipse tuis doloribus prope diem medebitur.

Hic nihil juvat rebus caducis adhaerere, sed aeterna

sunt suscipienda. Et oro te Charissime compater, renuncies

omnibus, quae tibi in Mundo chara sunt et fuerunt. Respondet

Sactissimus Martyr. Haec dulcissime Compater tibi ex

Angustia Animi mei signiíicavi, ne viderer etiam, si bonis et

licitis mediis fieri posset, meae Vitae conservandae defuisse,

sed rogo ut aequi bonique consulas, neque ob alium íinem,

haec a me profecta existimes. nisi quatenus ad conservandam

meam vitám, Si Deus me illa ulterius dignaretur, ex obligatione

etiam naturali obiigatus sum. Sit nomen Domini Benedictum,

certe meus animus jam non adhaeret rebus mundanis,

nec ullam meam delectationem in iis figere volo. Domesticos

meos prae multis mihi hactenus Charissimos jam pridem Deo,

assiduis meis precibus commendavi, non feci quidquam hactenus

sine vestro Consilio, neque nunc in defectu Virium

mearum facere vole. Sed fiat quicquid sanctissimo ejus nomini

visum foret, quocunque nie vocaverit — sequar: ab agnita

1

coede: — 2

praefata; — 3

venia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!