09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

salvn Conscienthl evaserunt, quam octodecim Viri: quorum

octo mortui, Tres vero effugerunt, Septem vero cum Reformatis

ad finem usque perseverantes liberati sunt.

Non loquor autem hic de non comparentium, nec de

Reversalistarum quorundam Posonio dimissorum tristiori demum

lapsu. De quibus videri potest — Author Funda Davidis. 1

Utinam suorum Auditorum saluberrimis consiliis, quibus

ad constantiam exstimulabantur, obsequentes sese praestitissent,

tam detestando exemplo Ecclesiam Dei hostibus Evangelii

exsibilandam et vexandam nunquam propinassent. Sed haec

omnia non sine singulari Dei consilio ita cecidisse certi sumus

Fideles Posonienses stipem emendicantibus suae Confessionis

praedicantibus Lutheranis, visa eorum desultoria levitate et

inconstantia in bonae causae defensione, cum protestatione

dicebant. Ecce nos omnia necessaria vobis suppeditamus,

tantum modo sitis constantes in defendenda bona causa, ad

quam nunc a Deo vocati estis: alioquin certe haec beneficia,

quae vobis exhibemus, testificabuntur contra vos in ultimo

illo Iudicio, quod non necessitate aliqua coacti, sed sola

animi levitate inducti, resiliistis a causa Dei. Persequutoribusque

Ecclesiam Dei ulterius et gravius vexandi causam praebuistis.

Dominus Johannes Arumpreuster" 2

et Zacharias Peringer

primae nobilitatis Viri Posonienses, magni Politici Lutherani

saepius ad seria consilia et colloquia tempore processus Iudiciorum

Posoniensium ad hospitium Clarissimi et Reverendi

Viri Dn. Stephani Sellyei Superintendentis Papensis divertebant:

eumque et per ipsum alios Reformatos rogabant et per

Deum obtestabantur, idque non solum suo nomine, ut per

Ministrorum suorum in constantiam et in Politia et in Ecclesia

hactenus proditae et amplius prodendae Hungaricae Patriae

libertati opem ferrent suä constantia: dicebant enim. Nos

certe plus fiduciae reponemus in vestris Dominationibus, quam

in nostris Ministris. Siquidem videmus eos, partim in subscribendo,

partim in maximis nefandis tanquam ad perditionem

vel in praecipitio, vel in aqua, post suos ductores properantes,

ex indeque morituras oves, suos antecessores sine fine et

pudore sequi. Verum si Vestrae Dominationes constanter sese

opposuerint Adversariorum molitionibus, non dubitamus quin

Deus per Vos, si non desistere faciat, saltem retardat et confundat

Adversariorum machinamenta et hactenus propudiose,

scribentibus multum opis afferat, universaeque Patriae nostrae

1

t. i. Lányi György; — 2

armprenster.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!