09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

cujusvi liberati sunt Fratres Buccarino, etiam in Patria ex

Leopoldopolitano Carcere duo Venerandi Senes Stephanus

Kaposi et Johannes Szentmikiosi ;

prior Református, posterior

Augustanus: qui cum aliis propter Senium et vires in Captivitate

detritas, non poterant ad Triremes deportari, sunt extracti

in libertatém asserti, et ad priores suas Ecclesias reducti, ubi

post liberationem, uti ex certa relatione habetur, Ministerio

suo sicut antecedenter, etiam num funguntur. Si quis vero

scire desiderat, quot in hoc ferali certamine ceciderunt, vel

quot sine subscriptione ex Reformatis mature evaserunt, Licet

supra unius cujusque evadendi et apostatandi viam et modum

annotaverimus, hic tarnen etiam non gravabor firmioris memóriáé

ergo, eorum nomina et numerum subjicere.

Facile vero hoc, quis computare poterit, si revocaret sibi

in memóriám, numerum Posonii comparentium Reformatorum,

et instituta proportione ex numero mortuorum et liberatorum,

hos sequentes excipiat.

Reformati ergo inde 2

ab instituta generali convocatione

comparuerunt Numero 57. Verum ex his 4 sequentes Georgius

Körmendi Minister Banajensis, Johannes Szallai 3

Igmandiensis,

Johannes Viragh Szónyi 4

Aszariensis, et Stephanus Marusi 5

Kis Beriensis mirabiliter adversariorum tentamina, futurasque

communes vexationes mature absque ulla subscriptione evaserunt.

Nam ante latam sententiam tempore silentii Iudiciorum

occasione Paschatis, Comparentibus permissum erat ad sua

redire, modo exacto Paschate iterum redirent. Hi vero quatuor

nominati, quoniam coeteris erant propinquiores ad suas

Parochias redierunt. Nec dum enim Festum Paschatis transierat,

tum Budensis Vezerius ubique publico mandato prohibet

oppidorum et villarum judices, ne ullo modo praesumant suos

pastores ad ista judicia Posoniensia dimittere. Nominati itaque

Viri non amplius in animum induxerunt Posonium redire: sed

manserunt penes suas Ecclesias, inquibus etiam successive

docent.

Praeter hos repertus est unus Jeremias Bathori, qui post

auditam sententiam longioris morae in laxiori Aresto Posoniensi

pertaesus, Clam se ipsum domum in superiorem Hungáriám

subduxit.

Erat etiam quidam Matthias Őri, dudum antea e Parochia

exclusus ab Adversariis nihilominus citatus comparuit in habitu

seculari, non tarnen tempore ultimae probae stitit se Archiepi-

1

Szent Miklósi; — 3

inde hiányzik; — 3

Szónii; — 5

Marosi.

Sallai; — * Viragh

Egyháztörténeti Adattár. 10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!