09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

apud Regiam Auláin Excellentissimus Hamel Bruningk r 1

tandem

etiam felicibus auspiciis, ad innocentiam Ministrorum Hungaricarum

Ecclesiarum demonstrandam compositum tractatum Leopoldo

Regi et Cancellario Regio scripto tenus exhibet. Tituli

tractatus istius hi fuerunt. Veritas et innocentia nuda et

conspicua, sive vera et clara deductio, qua (1.) demonstratur

Dominorum ordinum foederati Belgii Amicam intercessionem

pro innocentibus in Hungária praedicantibus, nihil Regio dero-

gari 2

juri (2.) persecutionem Religionis omnem, praecipue in

Hungária, terris haereditariis, totique Orbi Christiano ac socialibus

armis omnino damnosam periculosissimam, homini

Christiano semper indignam atque saluti aeternae noxiam esse

(3.) Posoniensis Judicii processum non rebellionis sed religionis

Evangelicae, non Rebellium sed Praedicantium motam persecutionem'

esse, atque sub obreptionibus optimum falli Principem

(4.) Non convictos verum innocentes esse Praedicantes

Evangelicos in Hungária quotquot Anno 1674. ad purgandam

tuendamque innocentiam Citationi parendo, ad Posoniense companiere

Judicium. Ac proinde iniquissime ad Reversalium subscriptionem

urgeri praedicantes, offensum Viennae.

Hoc modo cum multis sudoribus et fatigiis ad instantiam

praepotentissimorum ordinum .foederati Belgii per Excellentissimum

Hamel Brunink obtinetur quoddam Mandátum Regium,

pro libera ubique locorum captivorum praedicantium Hungarorum

dimissione. Mandátum hoc omnibus Praedicantibus

dimissionem indulgebat sed eorum, qui Neapoli detinebantur,

liberatio exhibitionem hujus mandati admirabili Dei Providentia

praecesserat et praeoccupaverat jam longe et credibile est

hoc mandátum eo solum fuisse exhibitum, ut et Neapoli liberati

in hoc mandato specificatis conditionibus a Patria arcerentur,

et sibi obnoxii redderentur. Non enim est credibile, quin

Viennae inandivissent, ante exhibitionem hujus mandati,

Neapolitanum Proregem, non expectato ullo consensu et Annuentia

domus Austriaca Captivos Hungaros Praedicantes in libertatém

asseruisse, eosque manu misisse, praesertim cum mandátum

illud Regium demum 20. Mártii extraditum sit, liberatio

vero Neapoli facta est 11. Febr. 1676. usque adeo ut verum

sit hocce mandátum, post innumeras Christianorum Principum

et Rerum publicarum 4

intercessiones ab Austriacis jam pudore

aliquo victis elargitum fuisse hunc in finem ut Neapoli liberatos

quoque sibi obnoxios redderent, Inde enim ab Anno 1674.

carum.

1

Brunink; — 2

derogare; — 3

persecutionem; — 4

Rerumpubli

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!