09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

sunt. Ipse vero sub poena imminutionis capitis a Colonitsio

ad haec omnia perficienda mandátum subinde accipit.

Inquit Illi Rimaszombathius, ecce tu contestari innocentiam

nostram, videris tarnen quomodo et quomodo te ipsum

justificabis. Deo erat tibi magis obediendum quam hominibus.

Jam ab hoc tempore neque injectos per fenestram

furfuraceos panes possunt coliigere, sed sub Janua carceris,

infimo et immunditie computruerunt: neque quicquam inde

a 17. Apr. ad 2. Maji vel buccellam 1

panis comederunt. Potum

vero aquae sed rarissime adhibere poterant. Orabant Carcerarium

per Misericordiam Dei, vellet ipsis subministrare exiguum

calidae aquae: ut eidem intinctum furfuraceum panem emollire

et ad sui sustentationem adhibere possent, non enim quicquam

ulterius propter exulceratas fauces digerere et manducare

poterant, sed a natione immisericorde nihil impetrabant, in

medio omnis immunditiei alte demersi se se in sanguine suo

sputo et fimo volutabant: et defoedati haerebant. Nam postquam

ora eorum in tanta obscurissimi et foedissimi carceris

angustia exulcerata fuissent, ac penitus interne corrupta

fuissent, continuo spumas sanguineas excrebant et evomebant,

sine dubio naturales humores ab interna commotione augmentum

hic fecerunt, qui per istas despumationes ad finalem defectum

prosperabant, neque jam in ista immunditie natantes,

se in hanc vel illám partem inclinare poterant, neque ex tantis

foetoribus concatenati capita elevare valebant, neque se invicem

videre et affari poterant, solum modo identidem ingemiscebant,

et Deo quidquid erat adversorum commendantes, separationem

et dissolutionem sui ex miseriarum carcere per mortem expectabant.

Imo etiam Captivus in exteriori carcere, eo solum destinatus

erat, ut invigilaret horae mortis captivorum. Ipse quidem

huic officio invigilat et per fenestram Captivos identidem

inclamat. An adhuc viverent?

Ita in umbra mortis jacentibus, ut jam ad triduum in

eodem statu vix ullus superesse poterat: Ecce Deus, qui

afflictis tempore praestituto adest, etiam his succurrit clementer,

et ubi omni auxilio et ope humana destituti essent, in redemptionem

eorum, qui cum mortuis reputabantur, festinat.

Excellentissimus enim Belgii foederati Ordinarius Viennae

legátus, Illustrissimus, Dominus Gerhardus Hammel 2

Brüning 3

inde ab Anno 1674 Mensis Mártii die quinto ad quem convocatio

Ministrorum Posonium, per Archiepiscopos et Episcopos

1

bucellam; — 2

Hamel; — 3

Brüninck.

Egyháztörténeti Adattár. 9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!