09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

solum manipulum straminis capiti suo in tanta loci immimditie

supponendum. non impetrat quicquam.

Undicemo Április intrat semel Carcerarius et interrogat,

an adhuc viverent? Respondent Yivimus adhuc si haec est

vita dicenda, addit insuper, jam noveritis, quod illi, qui nostram

Fidem acceptarunt, pecuniis et aliis necessariis don'ati et

instructi, cum certa comitiva usque ad terminos Hungáriáé

deducendi, pro sequenti 13. Április abrbunt. Mature etiam

Vobis volui significare velitis perpendere, in quo nain miserabili

statu sitis adhuc dum illis potestis vos adjungere et cum iis

discedere. Inquirunt breviter Captivi. Tantum est quae sumus,

desiste a nobis,, nunquam enim cum iis eandem damnationis

volumus inire viam pro temporaria hac et caduca liberatione.

Et licet furfuraceum et ex miliő coctum panem ipsis

exhiberent, non tarnen jam ex hoc tempore a 13. seil. Április

quicquam vel de isto pane vel potu aquae ante occasum solis

exhibere, sed ad tempus usque liberationis in seram vesperam

semper si quid affertur, injicitur per angustum quoddam foramen

carceris, quod quidem post injectum panem statim

claudebatur.

Injectum tandem panem et potum aquae ex stercoribus

et omni immimditie (parcant honestae aures) et in tanta fame

absumebant, quia destituti pane corporis tarnen habent spirituálém

nutritionem: quoad enim vires suppetebant semper

cantandis et meditandis Psalmis Davidicis vacabant, devotisque

precibus, inter tot ferramenta ad Deum fusis sese sustentabant.

Psalmorum enim Davidicorum majorem partém lingua vernacula

ex memoria sciebant.

16. Április adhuc semel adest et nunciat, quod Comites

decem illorum jam adessent et rediissent: quodque praefatos

decem Viros pacifice usque Carolostadium deducendos, in

finibus Hungáriáé omnes religiosi et Jesuitae cum magno

honore excepissent: eosque muneribus et omnibus necessariis

instructos ad sua remisissent. Ad hanc Carcerarii relationem

inquiunt Captivi, Donum illud illorum sit, nos non exoptamus

istä viíí quidquam a quoquam, sed permanebimus in expectatione

eorum, quae nobis Deus promisit.

Antecedenter adhuc habebant duo Captivorum vel quinquaginta

denarios, quos per partes modo pro oleo, modo pro

aliis necessitatibus communibus exhibebant, eos tarnen ille

omnes apud se detinuit, nec quidquam eorum, quae captivi

exoptabant, procuravit. Hic subjicit Carcerarius, Audio, quod

pro unguento contra pediculos Capitaneo supplicastis ; inquiunt

Captivi: Ita quidem est, quia in his tenebris constitutis, vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!