09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ita agere Christianos. Respondet chirurgus summa pro vobis

pacta est 1000 imperialium, adhuc restat summa 500 imp. sed

haec est voluntas Henrici Belliducis, ut scribatis Viennam ad

Michaelem Zollikofferum, qui pro vobis residuum deponet.

Captivi dicunt, si necesse esset, pro nobis Venetiis pecunia

deponeretur, non est opus, ut duas vias ingrediamur et bonis

viris molesti simus. Multum reluctantur scribere captivi, sed

tarnen eosdem minis verberum eo adigit ut scriberent. Sed

captivis hactenus nihil constat de expeditione istarum literarum.

10* 8bris mane muliercula quaedam, quae aquam apportabat

captivis accurrit et dicit: Huc in urbem ex vestra patria

advenerunt nonnulli nobiles, sic speramus, quod dimissis vobis

indulta est a vestro rege. Captivi miseri inter spem et metuni

constituti, non nobiles patriae sed milites Buccarinos mandato

Colonitsii excitos 11. 8bris advenisse experiuntur. Eodem enim

die ad carcerem duo illorum Croatarum Buccarinorum adventant,

et eductos ex carcere captivos, cum multo fastu alloquuntur.

Vosne statim inquiunt, estis rebelles'? Resp. captivi,

nos non sumus, si enim rebelles fuissemus, erat etiam justitiae

gladius, patibulum, rogus etc. in Hungária. Neque credimus,

quod rex noster naturaliter clementissimus justitiam ab extraneis

mutuare debeat: si nos in aliquo scelere deprehensi fuissemus,

non certe hactenus vita nostra prorogata fuisset. Inquiunt

Croatae : si non essetis rebelles, non hic asservaremini ? Dicunt

captivi: Quo jure hic asservemur, Deus, ipsi judices nostri et

tota Hungária norunt, sed nos cum violentia simus oppressi,

de talibus disputare non possumus. His omissis rogant captivos,

annon aliqui illorum essent iníirmi ? Dicunt capt. se

fere omnes propter carceris incommoda esse infirmos. Ultra

mandant Croatae; sitis parati; inquiunt captivi: non opus

habemus longa praeparatione, nos enim ad omnia in omnes

horas parati. Ad hoc dictum stipati militibus educuntur extra

civitatem Triest, et traduntur in manus cujusdam Praefecti, a

Johanne Goderman 1

capitaneo Buccariensi submissi. Praefectus

intuitus captivos, visa illorum iníirmitate, dicit ad eos : Ecce

videó vestram calamitatem, et vos esse nimium attritos et

debilitatos, quamobrem vos nunc curabo astringi, cavebitis

tarnen, ne a via ordinaria deviabitis, 2

si enim hoc tentaturi

deprehensi fueritis, ita vos astringam, ut non poteritis vel

salivam vestram deglutire.

Triestini tarnen, ut alioquin inhumanissimi et crudelissimi

1

Jodermann ; — 2

devictis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!