09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

portat. Et hic mirabili Dei Providentia per Generosum Dnum

Zollikofferum liberatus est, et ad suos in Hungáriám rediit,

ibidemque etiam num ministerio suo fungitur. An vero pro

quatuor statim nominatis sociis etiam deposuerit lytrum, hactenus

nobis non constat, üli enim cum aliis ad finem usque

manserunt in captivitate. Non ergo his 4. cum reliquis eadem

illuxit felicitas, quae Jacobo Csuzio angusti enim mensis 6.

die, dispositis in ordinem ante carcerem, plusquam 400 mili-

tibus, deducuntur 1

in naves Adriatici maris insectis, fame,

siti, sorditie, foetore enecandi, numero 19. viri detruduntur.

Interim ut suppleatur numerus 20 virorum quendam

Croatam ferreis manicis constrictum sub specie ministri Hungarici

caeteris 19. captivis permiscent: ne quo forsitan pacto

a Jesuitis et aliis monachis, tumultuatim accurrentibus et Hungarorum

numerum accurate observantibus, animas Henrici, de

quorundam dimissione (ut ajebant) cognosceretur.

7. Augusti velificantes infra Piramum, ad insulam formosae

Rosae, a serenissimae Reip. Venetae 11 triremibus tres

naves Henrici milites vehentes deprehenduntur, milites omnibus

armis exuti, exauthorantur, et in aridam deportati dissipantur.

Anna militum post longam istantiam pro imperatoris respectu

impetrant.

Captivi etiam a militibus Dalmatis, e fundo navis in Venetorum

naves transportandi multoties invitantur, sed metuentes

miseri május aliquod malum imminere sibi, non prodierunt

permanentes ibidem, donec Henric et illorum potestatem in

reductione ad Triestum impetraret.

Sollicitando autem captivos, utebatur his argumentis.

Quod praesentes captivi, capitales rebelles magno aere essent

sibi comparati a Colonitsio. Si vero vellent eodem pro Reip.

usu comparere et emere, ipsorum singula capita essent venalia

40 Ducatis aureis.

Veneti vero intuiti captivos hos supra humanam crudelitatem

esse vexatos, senio fame et omnibus malis nuditatis

confectos, cum re habere permittunt. Quos demum Henric in

naviculam a Venetis sibi in locum ereptarum navium surrogatam

transponit, et Triestum cum sibi adjunctis aliquot ministris,

reducit, tanto majori dedecore, quanto majori pompa

triduo ante eosdem illinc eduxerat.

Hinc infelicis suae navigationis causam in miseros captivos

derivabat, eos itaque detrusit in angustum quendam locum,

insectis et aliis malis refertum, ibique ad triduum ne ossa

1

deducerentur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!