Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902. Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

medk.lutheran.hu
from medk.lutheran.hu More from this publisher
09.06.2013 Views

vel ex multis centenis captivis liabuisti in tali causa constitutos captivos. Nos enim innocentes pro Christo et ejus glória, hos compedes libenter perferimus. Si quid mali designassemus, haec ferramenta tantum abest, ut laetitiam crearent, ut potius horrorern cum accusatione, et formidinem malae conscientiae nobis incuterent. Postquam jam omnes compedibus illigati essent, ex vemaculae cantilenae, quae sic incipit: Főrőcshaz Szarense (191. lap), 1 contextu clara voce canunt 11 versum. Perfero cuncta cum miti patientia, meque in omnibus erigo hac fiduciá, quod Redemptor meus pro mea salute perpessus est plura. Quodque non sum solus, sed junctus pluribus, qui patiuntur talia. Hac cantilenä audita ipsi circumstantes Hungari et Germani, corde compuncti, indoluerunt tarn apertae et violentae innocentium oppressioni. Constricti compedibus 4. Junii coguntur statim abire ad sordidos labores, utpote ad stabula expurganda, ligna caedenda, propugnacula effodienda, aggeres Ehabi exstruendos, per totum fortalitium in omnem usum aquam deportandam, secreta naturae loca purganda, terram, calcem, arenarn, saxuni convehendum. Immunda loca purgantibus saepius instrumenta erepta sunt. In usum fortalitii quotidie ordinaria vasa replebant; subinde tarnen in subjectam fossam. Arcis vasa solum ad vexationem captivorum effundebantur, et denuo per captivos debebant repleri In domum etiam commendantis per excelsos gradus, grandia vasa aquae, quolibet tertio die portabant, et bajulabant. Omniutn accessu prohibebantur, nec prece nec pretio quiquam accipere licebat. Factum est aliquando, quod captivi jussu capitanei supplicem libellum ad circumjacentes evangelicorum pagos. pro stipe corroganda adornarent. Keresturienses nobiles viso captivorum supplici libello. pro eorundem sustentatione victualia coliigunt, et per manus Andreáé Nemes, captivis subministrare ipse Andreas cum curru, equis et bonis in usum captivorum allatis ad triduum arrestatur. Triduo exacto 10. imperialibus mulctatus dimittitur, et bona pro captivis allata, per eundem capitaneum, qui supplicem libellum adornari praeceperat, divenduntur. Nobilis alter ex locülo buccellam panis in transitu, captivis laborantibus, exhibens, arrestatur et non nisi Talleri, lapidei salis et unius agni pensione mulctatus ex arresto dimittitur. Ab Orationibus habendis et psalmis canendis prohibentur, haec tarnen unica in rebus angustis subsidia et solatia 1 Föröes haz szorense. (Tán: forog a szerencse B. E.)

nunquam intermittunt, sed matutinis et vespertinis horis publice precantur et psallunt. Tentantur per varios. Ab ipsa Camera Posoniensi non nunquam certi subordinati mittuntur, qui ultro citroque habitis sermonibus hortabantur captivos, ut ad Colonitsium et alios causa rerum suarum scriberent. Hoc tarnen quod suadebatur, non faciunt. Cum Possessio Kapuwariensis, excellentissimo generali de Monte Cuculo transcriberetur et resignaretur, propter nonnulla Regis debita, Georgius Mots, Posoniensis Camerae Dominus et Personalis Regius Viennensis, captivos cum omnibus aulicis suis aggrediuntur, et terrent, nisi subscribant, deportatione ad Triremes. Captivi dicunt, se esse innocentes, adeoque se malle extrema quaeque perpeti, quam suam innocentiam aliqua ista accomodatione prodere. Procurator etiam Possessionis Kapuar Samuel Odor multoties nomine Archiepiscopi et Colonitsii 100 et 200 florenorum et nescio cujusquam imaginariae felicitatis pollicitatione ad apostasiam solicitabat captivos. Brevibus respondent captivi omnibus mundi thesauris chariorem esse conscientiae suae puritatem et tranquillitatem. Stephanus Gyengyösi 1 ejusdem loci sacrificulus ex refor- mato apostata factus, multis vicibus apud commendantem arcis, iniquis delationibus, captivos aggravabat: Jesuitas et monachos ipse asinus in folio adversus captivos concitabat: deportatis in carcerem saepius imaginibus ad osculum praebendum si fieri posset, etiam praesentes captivos cogebat, Reverendo Johanni Rimaszombathi, aliquando circumportans imaginem, cum ille naturali necessitate urgeretur ad exspuendum per calumniam imponit, quod beatissimam Virginem conspuisset. Quamvis ille justo modo sese excusaret, non tarnen conquiescit, sed rogat eum, quare nollet imagini osculum praebere. Inquit Joh. Rimaszombathi, quia ne ipsos quidem Sanctos in hoc mundo, vivas alioquin Dei imagines sine necessitate justä exosculari soleo. Non impetrat quidquam, sed cum minis et maledictis discedit Sacrificulus. Onere commemoratarum miseriarum attriti 2 Venerandi fratres pie in Duo. nioriuntur. Martinus Szendrei Református Kapuvarini, Andreas Svvezki' 2 Lutheránus Sarwarini. Sed de his (ad finem) 3 infra peculiari capite agemus. Post multas tentationes in reliquis superstitibus per vexationes laborum, famis, sitis, nuditatis nihil obtinentes neque vel 1 Gyengsösi. — 2 Swetzki; — 3 hiányzik.

nunquam intermittunt, sed matutinis et vespertinis horis publice

precantur et psallunt.

Tentantur per varios. Ab ipsa Camera Posoniensi non

nunquam certi subordinati mittuntur, qui ultro citroque habitis

sermonibus hortabantur captivos, ut ad Colonitsium et alios

causa rerum suarum scriberent. Hoc tarnen quod suadebatur,

non faciunt.

Cum Possessio Kapuwariensis, excellentissimo generali

de Monte Cuculo transcriberetur et resignaretur, propter nonnulla

Regis debita, Georgius Mots, Posoniensis Camerae Dominus

et Personalis Regius Viennensis, captivos cum omnibus

aulicis suis aggrediuntur, et terrent, nisi subscribant, deportatione

ad Triremes. Captivi dicunt, se esse innocentes, adeoque

se malle extrema quaeque perpeti, quam suam innocentiam

aliqua ista accomodatione prodere.

Procurator etiam Possessionis Kapuar Samuel Odor

multoties nomine Archiepiscopi et Colonitsii 100 et 200 florenorum

et nescio cujusquam imaginariae felicitatis pollicitatione

ad apostasiam solicitabat captivos. Brevibus respondent captivi

omnibus mundi thesauris chariorem esse conscientiae suae

puritatem et tranquillitatem.

Stephanus Gyengyösi 1

ejusdem loci sacrificulus ex refor-

mato apostata factus, multis vicibus apud commendantem arcis,

iniquis delationibus, captivos aggravabat: Jesuitas et monachos

ipse asinus in folio adversus captivos concitabat: deportatis

in carcerem saepius imaginibus ad osculum praebendum si

fieri posset, etiam praesentes captivos cogebat,

Reverendo Johanni Rimaszombathi, aliquando circumportans

imaginem, cum ille naturali necessitate urgeretur ad

exspuendum per calumniam imponit, quod beatissimam Virginem

conspuisset. Quamvis ille justo modo sese excusaret,

non tarnen conquiescit, sed rogat eum, quare nollet imagini

osculum praebere. Inquit Joh. Rimaszombathi, quia ne ipsos

quidem Sanctos in hoc mundo, vivas alioquin Dei imagines

sine necessitate justä exosculari soleo. Non impetrat quidquam,

sed cum minis et maledictis discedit Sacrificulus. Onere commemoratarum

miseriarum attriti 2 Venerandi fratres pie in

Duo. nioriuntur. Martinus Szendrei Református Kapuvarini,

Andreas Svvezki' 2

Lutheránus Sarwarini. Sed de his (ad finem) 3

infra peculiari capite agemus.

Post multas tentationes in reliquis superstitibus per vexationes

laborum, famis, sitis, nuditatis nihil obtinentes neque vel

1

Gyengsösi. — 2

Swetzki; — 3

hiányzik.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!