09.06.2013 Views

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

vel ex multis centenis captivis liabuisti in tali causa constitutos

captivos. Nos enim innocentes pro Christo et ejus glória, hos

compedes libenter perferimus. Si quid mali designassemus,

haec ferramenta tantum abest, ut laetitiam crearent, ut potius

horrorern cum accusatione, et formidinem malae conscientiae

nobis incuterent. Postquam jam omnes compedibus illigati

essent, ex vemaculae cantilenae, quae sic incipit: Főrőcshaz

Szarense (191. lap), 1

contextu clara voce canunt 11 versum.

Perfero cuncta cum miti patientia, meque in omnibus erigo

hac fiduciá, quod Redemptor meus pro mea salute perpessus

est plura.

Quodque non sum solus, sed junctus pluribus, qui

patiuntur talia. Hac cantilenä audita ipsi circumstantes Hungari

et Germani, corde compuncti, indoluerunt tarn apertae et

violentae innocentium oppressioni.

Constricti compedibus 4. Junii coguntur statim abire

ad sordidos labores, utpote ad stabula expurganda, ligna

caedenda, propugnacula effodienda, aggeres Ehabi exstruendos,

per totum fortalitium in omnem usum aquam deportandam,

secreta naturae loca purganda, terram, calcem, arenarn, saxuni

convehendum. Immunda loca purgantibus saepius instrumenta

erepta sunt. In usum fortalitii quotidie ordinaria vasa replebant;

subinde tarnen in subjectam fossam. Arcis vasa solum ad

vexationem captivorum effundebantur, et denuo per captivos

debebant repleri In domum etiam commendantis per excelsos

gradus, grandia vasa aquae, quolibet tertio die portabant, et

bajulabant. Omniutn accessu prohibebantur, nec prece nec

pretio quiquam accipere licebat. Factum est aliquando, quod

captivi jussu capitanei supplicem libellum ad circumjacentes

evangelicorum pagos. pro stipe corroganda adornarent.

Keresturienses nobiles viso captivorum supplici libello.

pro eorundem sustentatione victualia coliigunt, et per manus

Andreáé Nemes, captivis subministrare ipse Andreas cum

curru, equis et bonis in usum captivorum allatis ad triduum

arrestatur. Triduo exacto 10. imperialibus mulctatus dimittitur,

et bona pro captivis allata, per eundem capitaneum, qui

supplicem libellum adornari praeceperat, divenduntur.

Nobilis alter ex locülo buccellam panis in transitu, captivis

laborantibus, exhibens, arrestatur et non nisi Talleri,

lapidei salis et unius agni pensione mulctatus ex arresto

dimittitur. Ab Orationibus habendis et psalmis canendis prohibentur,

haec tarnen unica in rebus angustis subsidia et solatia

1

Föröes haz szorense. (Tán: forog a szerencse B. E.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!