08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Fracalossii, et Nicolao quondam Leonardi Bridae de Vigulo Vattario,

omnibus districtus Tridenti testibus. Ioannes quondam Sperandei de Lasino

districtus Tridenti vendidit dominae Luciae uxori relictae quondam domini

Iacobi Thini olim civis Tridenti, uti curatrici, et administratrici Ioannis

Mariae filii sui, et pro dicto eius filio ementi, unum affictum perpetualem

stariorum duorum frumenti annuatim solvendum, quem posuit super una

eius petia terrae arativa a stariis duobus in circa seminis, sita in pertinentiis

Trilaci, in loco dicto in Camplan, apud Donatum de Fantis, et Antonium

Brugnonum, pretio rainensium duodecim denariorum bonae monetae

maranensis in denariis promptis: cum apcto quod dictus venditor

quandocumque se redimere, e affrancare possit. Alexander Gislimbertus

notarius Tridenti scripsit. Sebastianus Sicilianus notarius Tridenti descripsit.

71. Anno 1571, indictione decimaquarta, die sabbati (sic) decimo quarto

mensis iunii, in civitate Tridenti, in Contrata S. Mariae Maioris, in studio

domus mei notarii infrascripti. Praesentibus Christophoro quondam

Valentini Melioris de Lono, et Dominico filio Antonii Columbini de

Trilaco, ambobus districtus Tridenti testibus. Filipus quondam Antonii Filipi

Sparapani, et Antonius quondam Blasii Butarini de Trilaco, uti massarii

Fraternitatis Batutorum dictae vilale Trialci, vendiderunt domino Iachele

quondam Iacobi Thim de Brondeburg habitatori Tridenti, hospiti apud

ecclesiam Sanctae Mariae Maioris, unam petiam terrae arativam, et

vineatam stariorum duorum cum dimidio seminis, vel circa, positam in

pertinentiis Trilaci, in loco, ubi dicitur in Compasaltri, apud dominum

Franciscum de Gratiadeis, Iohannem Baptistam Martinum, et Marcum

Antonium Banalum, pretio ranensium viginti octo in ratione librarum

quinque bonae monetae pro singulo rhenense, quod pretium dictus emptor

solvit modo infrascripto. Primo vendidit, et in solutum tradidit

praenominatis massariis unum affictum stariorum trium frumenti ad

mensuram Tridenti, qui solvi debet omni anno per Iacobum de Fant de

Trilaco pro pretio ranensium decem, et octo, salvo pacto, quod habet dictus

affictalinus de se franchitando. Item cessit eisdem masasriis creditum a

Bartholomaeo quondam Ioannis de Bartholamedis de Covalo: et pro

integrali solutione dedit eis alium ranensem. Ioannes Gulielmus Calavinus

notarius scripsit. Alexander Gislimbertus notarius descripsit. Sed notandum,

quod dicto anno 1571 iuxta literam dominicalem G. dies 14 iunii non fuit

die sabbati, sed dies iovis. E contra vero dies 14 iulii fuit dies sabbati. Unde

legendum die sabbati 14 iulii. Exscriptor alios quoque admisit errores.

72. Anno 1597, indictione decima, die mercurii decimo septimo mensis

decembris, Tridenti in Contrata sanctae Mariae Maioris, in stuba domus

84

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!