MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
08.06.2013 Views

ad regimen, et gubernationem capellae, seu altari huiusmodi, postquam fundatum, et dotatum fuerit, ut praefertur, unum ydoneum sacerdotem deputandi, et ad vestrum nutum ab illis amovendi potestatem, diocesani loci, et cuiuscumque alterius super his licentia nullatenus requisita, auctoritate apostolica tenore praesentium, se speciali dono gratiae concedimus pariter, et elargimur: iure tamen parrochialis ecclesiae, ac cuiuslibet alterius alias in omnibus semper salvo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, et elargitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, undecimo Kalendas septembris, pontificatus nostri anno quartodecimo. Bonannus Pro A. de Veneriis. (L.+P.) Io. de Mota A. de Strata. Extra Io. de Novaria scripsit: Bulla concessionis construendi capellam Frataliae novae Sanctae Mariae. 2. Anno 1444 die 12 novembris Romae Papa Eugenius quartus Indulgentiam unius anni, et quadraginta dierum concessit porrigentibus manus adiutrices ad constructionem Hospitalis tridentini beatae Mariae de Misericordia, literis ad triennium tantum valituris, et non mittendis per quaestuarios districtus, in quibus dicitur: “Cum itaque sicut accepimus, dilecti filii cives, et habitatores civitatis tridentinae, infra limites parrochialis ecclesiae Sanctae Mariae Maioris tridentinae, quoddam Hospitale in honorem, et sub vocabulo beatae Mariae de Misericordia pro pauperum, et infirmorum, aliarumque dictae civitatis, et ad eam declinantium miserabilium personarum, ac peregrinorum receptione, atque gubernatione, de bonis a Deo sibi collatis, de novo cosntruere, et aedificare proponant, nos cupientes, ut Hospitale praedictum quantocius construatur, et perficiatur” etc. 3. Anno 1448 die 15 novembris, Tridenti Iohannes episcopus brixinensis Indulgentiam quadraginta dierum concessit devote visitantibus capellam Hospitalis Sanctae Mariae de Misericordia nuncupati, erectam, et sub limitibus parrochialis ecclesiae Sanctae Mariae Maioris civitatis tridentiane sitam, in festivitatibus Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Palmarum, Coenae, Parasceves, Resurrectionis, et Ascensionis Domini: Trinitatis, et Corporis Christi: necnon Nativitatis, Purificationis, Annunciationis, et Assumptionis Sanctissinmae Mariae Virginis: omnium 6

Apostolorum, ac anniversarii dedicationis dictae capellae. Item erogantibus elemosinas pro refectione, et sustentatione pauperum, infirmorum, et peregrinorum in dicto Hospitali degentium, et receptorum, ac pro ipsius Hospitalis, et capellae restauratione, et conservatione: aut in suis testamentis eidem Hospitali ad haec aliquid de suis bonis legantibus. Huiusmodi autem Indulegntiam concessit, dummodo ad id consensus accesserit diocesani. Pendet sigillum cereum rotundum. Anno 1449, indictione duodecima, die 15 iunii, pontificatus Nicolai Papae quinti anno tertio, Tridenti Iohannes Carvajal sancti Angeli diaconus cardinalis, in Germaniae, et nonnullis aliis partibus apostolicae Sedis a latere Legatus specialiter deputatus, visitantibus capellam Hospitalis Sanctae Mariae Misericordiae sitam infra limites parrochialis ecclesiae Sanctae Mariae Maioris Tridentinae diocesis, in Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et Corporis Domini nostri Iesu Christi: necnon in Nativitatis, Annunciationis, Purificationis, Conceptionis, et Assumptionis beatae Mariae Virginis, ac Nativitatis beati Iohannis Baptistae, Petri, et Pauli Apostolorum,, ac Apparitionis, et Basilicae Sancti Michaelis Archangeli, et ipsius capellae dedicationum festivitatibus, omniumque Sanctorum celebritate: manusque adiutrices porrigentibus ad reparationem, conservationem, et augmentationem calicum, librorum, et aliorum ornamentorum dictae capellae, centum dies Indulgentiarum concessit literis perpetuis futuris temporibus duraturis, et sigilli oblongi appensione communitis. 5. [An. 1449 circiter] 9 . Anno, mense, die, ac loco non notatis, Frater Iohannes de Capistrano Ordinis Minorum in omnibus partibus cismontanis quoad Fratres de Observantia nuncupatos Vicarius generalis, nobilem virum ser Melchiorem de Oleo civem tridentinum, ac Hospitalis novi Virginis Mariae massarium, totamque Frataliam eiusdem Hospitalis tam virorum, quam mulierum, praesentem, et futuram, ad Confraternitatem suam, et ad universa, et singula suae Religionis suffragia in vita recepit pariter, et in morte, plenam eis participationem omnium carismatum, et spiritualium bonorum, videlicet Missarum, orationum, suffragiorum, officiorum divinorum, ieiuniorum, abstinentiarum, poenitentiarum, peregrinationum etc. gratiose conferendo. In fine est: Fr. Iohannes supradictus manu propria me subscripsi: pendentque sigillum cereum oblongum cum inscriptione: Sigillum Vicarii Generalis Ordionis Minorum Citramontani. Porro idem Sanctus Ioannes de 9 In margine. 7

Apostolorum, ac anniversarii dedicationis dictae capellae. Item erogantibus

elemosinas pro refectione, et sustentatione pauperum, infirmorum, et

peregrinorum in dicto Hospitali degentium, et receptorum, ac pro ipsius

Hospitalis, et capellae restauratione, et conservatione: aut in suis testamentis

eidem Hospitali ad haec aliquid de suis bonis legantibus. Huiusmodi autem

Indulegntiam concessit, dummodo ad id consensus accesserit diocesani.

Pendet sigillum cereum rotundum.

Anno 1449, indictione duodecima, die 15 iunii, pontificatus Nicolai

Papae quinti anno tertio, Tridenti Iohannes Carvajal sancti Angeli diaconus

cardinalis, in Germaniae, et nonnullis aliis partibus apostolicae Sedis a

latere Legatus specialiter deputatus, visitantibus capellam Hospitalis

Sanctae Mariae Misericordiae sitam infra limites parrochialis ecclesiae

Sanctae Mariae Maioris Tridentinae diocesis, in Nativitatis, Circumcisionis,

Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et Corporis Domini

nostri Iesu Christi: necnon in Nativitatis, Annunciationis, Purificationis,

Conceptionis, et Assumptionis beatae Mariae Virginis, ac Nativitatis beati

Iohannis Baptistae, Petri, et Pauli Apostolorum,, ac Apparitionis, et

Basilicae Sancti Michaelis Archangeli, et ipsius capellae dedicationum

festivitatibus, omniumque Sanctorum celebritate: manusque adiutrices

porrigentibus ad reparationem, conservationem, et augmentationem calicum,

librorum, et aliorum ornamentorum dictae capellae, centum dies

Indulgentiarum concessit literis perpetuis futuris temporibus duraturis, et

sigilli oblongi appensione communitis.

5. [An. 1449 circiter] 9 . Anno, mense, die, ac loco non notatis, Frater

Iohannes de Capistrano Ordinis Minorum in omnibus partibus cismontanis

quoad Fratres de Observantia nuncupatos Vicarius generalis, nobilem virum

ser Melchiorem de Oleo civem tridentinum, ac Hospitalis novi Virginis

Mariae massarium, totamque Frataliam eiusdem Hospitalis tam virorum,

quam mulierum, praesentem, et futuram, ad Confraternitatem suam, et ad

universa, et singula suae Religionis suffragia in vita recepit pariter, et in

morte, plenam eis participationem omnium carismatum, et spiritualium

bonorum, videlicet Missarum, orationum, suffragiorum, officiorum

divinorum, ieiuniorum, abstinentiarum, poenitentiarum, peregrinationum

etc. gratiose conferendo.

In fine est: Fr. Iohannes supradictus manu propria me subscripsi:

pendentque sigillum cereum oblongum cum inscriptione: Sigillum Vicarii

Generalis Ordionis Minorum Citramontani. Porro idem Sanctus Ioannes de

9 In margine.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!