08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

praedictae Fraternitatis Orphanorum, et illius Consilii pro tali approbandae,

quae etiam nubere tenetur alicui persoane pariter bonae conditionis et

famae, ita quod omni anno alicui virgini elargiantur ex causa praemissa, et

non aliter, praeferendo semper virgines in domo Fraternitatis degentes:

prohibendo expresse assignationes fiendas anticipate: et illam fieri voluit

sigillatim de anno in annum, in die festivitatis Circumcisionis Domini nostri

Iesu Christi: negligente dicta Fraternitate in nubendo singulo anno unam

virginem, dando legatum praedictum, dictam Fraternitatem privavit, et

privatam esse voluit legatis, et haereditate infrascriptis, illique in tali casu

substituit omni meliori modo Montem Sanctum Tridenti, cum tali onere

semper,et aliis honoribus, et oneribus, prout dicta Fraternitas instituta fuit, et

eidem legata fuere. Item legavit semel tantum Dominicae, Barbarae, et

Margarethae filiabus quondam Antonii Bortoli de Supramonte rhenenses

quinquaginta pro singula, quatenus se probe gerant, et sint bonae

conditionis, et famae, et non aliter, eisdem, et cuilibet earum dandos, post

expletum decimum octavum annum suae aetatis, et citius, si contiegrit eas

nubere, in pecuniis et mobilibus pro parte, sive affictibus de haereditate

domini testatoris. Item legavit semel tantum Dominicae, Margarethae,

Lutiae, et Antoniae filiabus Dominici Bortoli Supramontis rhenenses

quinquaginta pro singula, dummode se probe gerant, et sint bonae

conditionis, et famae, et non aliter, illis dandos post expletum decimum

octavum annum earum aetatis, et citius, si contiegrit eas nubere, in pecuniis,

mobilibus, seu affictibus de haereditate domini testatoris. Item legavit semel

tantum Mariae, Lutiae, Catheriane, Dorotheae, et Agneti filiabus Petri

Nardelli Cadeni rhenenses quinquaginta pro singula, dummodo se probe

gerant, sintque bonae conditionis, et famae, et non aliter, illis dandos modo

praemisso post expletum decimum octavum annum aetatis earum, et citius,

si eas nubere contigerit. Item legavit semel tantum fabricae Sanctae Mariae

Lastarum rhenenses viginti quinque eidem dandos per suos haeredes.

Legavit semel tantum fabricae Sanctae Marinae de Ravina rhenenses viginti

quinque investiendos, pro quibus aggravavit illius administratores in

perpetuum ad celebrari faciendum in suffragium animae domini testatoris

duas Missas submissa voce in die Santae Marinae singulo anno. Legavit

Domino Ioanni Antonio de Angelis eius affictalino pro amore sibi praestito

in eius infirmitate rhenenses viginti quinque, eidem dandos per dominos

Fraternitatis Orphanorum. Item Catherinae quondam Laurentii Covellae eius

ancillae legavit semel tantum rhenenses decem eidem dandos ut supra. Item

iure legati reliquit, et legavit Fraternitati Domus Dei Batutorum Laicorum

Tridenti, medietatem omnium domini testatoris bonorum stabilium

existentium in villa, et pertinentiis Trilaci, eidem dandorum, et

assignandorum per dominos administratores Fraternitatis Orphanarum

50

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!