08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

massarii, qui pro tempore fuerint, celebrari curent in perpetuo, et saeculo

durante singula hebdomada Missas duas submissa voce, et in fine cuiuslibet

anni in perpetuo saeculo durante Missam unam cum cantu. Iacobus

Antonius Sicilianus scripsit.

In hoc eodem testamento idem Ioannes Maria Bartoli in omnibus suis

bonis praeter illa quae titulo Legatorum seu donationum assignata sunt,

exceptisque eis, quae dominae Mariae filiae quondam magnifici Bellini de

Bellinis uxori suae reliquit suos universales haeredes instituit, et voluit esse

Nicolaum, et Bartholomaeum fratres filios quondam magnifici Bernardini

de Silvestris olim nuncupati Bartholi aequaliter, et aequis portionibus

dummodo tamen de bene gerant, et quiete, et christiane vivant, expresse

vetans dictis haeredibus quamcumque alienationem, venditionem,

distractionem, permutationem, seu contractum, aut distractum, quempiam,

quorumcumque bonorum, affictuum, iurium, et actionum tam mobilium,

quam stabilium ad haereditatem suam spectantium, de quibus sub

quocumque praetextu nullatenus respectu proprietatis eorumdem bonorum

disponere possint, nisi in casu alicuius gravis necessitatis pro tali

cognoscendae per dominos Ministrum, et consiliarios venerandae

Confraternitatis Orphanorum, quibus ad hunc effectum omnimodam

iurisdictionem, et facultatem tribuit; et casu quo unus, vel alter dictorum

haeredum, vel etiam ambo decederent quandocumque sine filiis legittimis,

et naturalibus, tunc eidem vel eisdem substituit supradictam venerandam

Confraternitatem Orphanarum, adeo quod si unus tantummodo sine filiis

decederet in ipsius hareditariam portionem, si vero ambo sine filiis

decederent in totam suae haereditatis massam succedat eadem

Confraternitas, quem etiam substitutionis casum dari idem testator voluit in

casu quo unus vel alter haeredum se bene non gereret, nec christiane viveret,

vel etiam in casu, quo iidem haeredes, vel alter eorum praemissae suae

prohibitioni eisdem factae distrahendi, alienandi, vel permutandi de

haereditate contravenirent, vel contraveniret. Unde triplici in casu a

praedicta haereditate privantur, 1. si sine filiis legittimis, et naturalibus

decedant; 2. Si christiane non vivant; 3. Si distrahant, permutent, et alienent

bona, et in his casibus substituit veneranda Confraternitas Orphanorum.

Haec excerpsi ex exempalri authentico testamenti superius indicati facto

per Marium Alexandrum Sizzo notarium Tridenti.

7. Qui si contiene la convenzione seguita nell’anno 1701, li 11 di

dicembre fra la veneranda Confraternita delle Orfane, ed il sig.

Bartolommeo Silvestri erede Bartoli, per cui furono posti in sequestro dalla

detta Confraternita i mobili, che si trova avere il predetto erede,come si

assunse l’amministrazione di tutti gli altri beni a patto di provvedere il

331

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!