08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

unam petiam terrae arativam, et vineatam perticarum septingentarum, et

quinque, pedum duorum, positam in pertinentiis Tavernarii, in loco dicto al

Zendrat, apud Thomam Negriolum, et Christophorum de Thomasis,

mediante Fosso. Et hoc fecit pretio rhenensium quadringentorum de tronis

quatuor cum dimidio pro singulo rhenense. Affictum autem capitalis

rhenensium tricentorum et decem, solvendum magnifico domino Ioanni

Mariae Thino civi Tridenti, cui suppositus fuit dictus fundus al Zendrat,

transtulit super petia terrae arativa,et pro parte vineata, quantitatis plodiorum

trium circiter, cum dmumcula intus, ultra nemus, in pertinentiis Tavernarii,

in loco dicto alle Pozze. Bernardinus Bomportus notarius Tridenti scripsit.

Ioannes Gaudentius Gaudentus notarius collegiatusque Tridenti descripsit.

32. Anno 1630, indictione decimatertia, die martis decima octava iunii,

Tridenti in castro Boni Consilii, in auditorio Officii spiritualis. Praesentibus

venerabilibus presbyteris dominis Valentino Ritio parocho Aurae, Ioanne

Baptista Thisio parocho Vighi Vallis Annaniae, et Iacobo Zilberhoffer

parocho Trameni testibus. Publicata fuit sententia lata per perillustrem, et

R.mum dominum Petrum Bellum episcopum Hierapolytanum,

Suffraganeum, canonicum, Vicarium in spiritualium generalem, et

consiliarium Tridenti, in causa Fraternitatis Novae Sanctae Mariae

Misericordiae, ac monasterii S. Marci Tridenti, occasione affictus stariorum

trium frumenti, positi super una petia terrae arativae, sitae in pertinentiis

Vatarii, in loco dicto in Loré. Marcus Antonius Scutellius Curiae episcopalis

Tridenti cnacellarius scripsit.

33. Anno 1455, indictione tertia, die sabbati vicesimo sexto mensis

aprilis, Tridenti, in Contrata Portae Aquilae, in domo habitationis

infrascripti magistri Vigilii testatoris. Praesentibus honorabili viro domino

presbytero Angelo plebano ecclesiae Sanctae Mariae Magdalenae de

Tridento, ser Aluisio quondam nobilis, et generosi domini Aldrigitti de

Castro Barcho, ser Antonio dicto a Sale, quondam ser Odorici de Perzino,

Gotardo filio magistri Odorici sartoris de Busentino, Iohanne filio quondam

magistri Gobeti sartoris, Bonignolo filio quondam ser Gabrielis Passera, his

omnibus civibus, et habitatoribus Tridenti, Paulo filio Gabrielis Toschanelli

de Montagna de supra Tridentum, Petro filio quondam Iohannis de la Plaza

de Pinedo testibus, et aliis multis. Discretus vir magister Vigilius Piliparius

de Contrata Portae Aquilae, quondam magistri Symonis Piliparii de

Tridento, civis, et habitator Tridenti, sedens super uno bancho sanus mente,

et intellectu, licet debilis corpore, testamentum suum nuncupativum facere

procuravit. Iussit corpus suum honorifice sepeliri in cimiterio S. Petri de

Tridento, et in dicta ecclesia S. Petri fieri facere suum septesimum,

271

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!