08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

magistro Seraphino bastario civi, et habitatori Tridenti, unum affictum

stariorum duorum cum dimidio frumenti, constitutum super una petia terrae

arativa stariorum quatuor seminis, vel circa, in pertinentiis Trilaci, in loco

alla Gemenor, pretio rainensiun quindecim. Aldrigetus Gislimbertus

notarius scrispsit. Antonius notarius eius filius descripsit.

Noatndum autem, quod dicto anno 1563 currente litera dominicali C,

dies 16 martii fuit non dies mercurii, sed dies martis.

4. Anno 1571, indictione decimaquarta, die veneris 23 martii Tridenti in

Contrata Macelli, praesentibus Ioanne filio quondam... Sparapani, Antonio

filio Andreae de Gislimbertis, et Mathaeo filio quondam Nicolai de Pasinis

officiale, omnibus de Trilaco, et habitatoribus Tridenti, Dona Francisca filia

quondam Petri Ropele olim cìvis Tridenti, uxor relicta quondam Ioannis filii

quondam Ioannis Mariae de Vicariis de Cologna veronensi, alias ortolani

Tridenti, vendidit Iacobo filio quondam Iacobi Tim de

ProneburghMarchesa, hospiti, et civi Tridenti, dicto Iechele, unum affictum

perpetualem stariorum trium frumenti bene cribellati ad communem

mensuram Tridenti, solvendum per Iacobum filium quondam Nassimbemi

de Fantibus de Trilaco, pretio renensium decem et octo bonae monetae

maranensis. Leonardus filius quondam Ioannis Antonii de Columbinis de

Trilaco civis, et habitator Tridenti, publicus notarius scripsit.

5. Anno 1576, indictione quarta die lunae 20 februarii, in civitate

Tridenti, in Contrata Sanctae Mariae Maioris, praesentibus Baptista

quondam Melchioris Gnesinae cive Tridenti, et Bertholomaeo quondam

Petri Gratioli de Vezano, Ioannes quondam Francisci de Prandis de Trilaco

vendidit domino Iacobo quondam Iacobi Thin hospiti, et habitatori Tridenti

unum pratum quantitatis plaustrorum trium foeni, positum in pertinentiis

Trilaci, in loco, ubi dicitur Sot il Sasso, pretio renensium viginti quatuor in

ratione librarum quinque bonae monetae de Marano pro singulo renense.

Ioannes Gulielmus Calavinus notarius scripsit. Alexander filius egregii

domini Antonii Gislimberti notarii Tridenti, publicus notarius descripsit.

6. Anno 1578, indictione sexta die lunae 6 ianuarii, in villa Covali

plebis Calavini districtus Tridenti, dominus Antonius filius domini

Bartholomaei de Thodeschis de villa, et plebe Calavini praedicti vendidit

Peregrino quondam Blasii de Parisiis de dicta villa Covali unam petiam

terrae arativam, et vineatam quantitatis stariorum sex seminis, vel circa,

positam in pertinentiis Covali, inloco dicto alli Filari longi, pretio

renensium sexaginta trium bonae monetae de Marano. Ioannes filius

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!