MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
08.06.2013 Views

Confraternitas Domus Dei Batutorum cum stabulo. Et hoc fecit, quia dictus dominus Bartholomaeus tamquam massarius dictae venerabilis Confraternitatis Orphanarum (sic) promisit pro affictu livello perpetuo omni anno in festo sancti Michaelis, vel infra eius octavam dare admodum rev. domino rectori ecclesiae parochialis S. Mariae Maioris renenses septem denariorum bonae monetae de tronis quatuor cum dimidio pro singulo renense, pro quibus renensibus septem idem rector tenetur celebrare, sive celebrari facere ad altare s, Iosephi in dicta ecclesia sex Missas sine cantu, et duas in cantu, nec non distribui facere pro eleemosyna in pane staria duo siliginis quotannis in perpetuum pro anima quondam reverendi domini clerici, et equitis domini Antonii de Mystà. Presbyter Udalricus Thomasis ecclesiae cathedralis capellanus, utraque auctoritate notarius, nec non ill.mi, et r.mi Capituli tridentini cancellarius scripsit. 19. Anno 1662, die 26 septembris, dominus Germanicus quondam domini Stephani Seraphini civis Tridenti, vendidit nobili domino Iacobo Antonio Bertolacio civi Tridenti, tanquam Vicario, et magnifico domino Bartholomaeo Galvagno itidem civi Tridenti, uti massario venerabilis Confraternitatis Misericordiae Orphanarum Tridenti, ius exigendi annuum censum, sive affictum stariorum sexdecim, et duorum tertiorum frumenti ad taxam, et Constitutiones excell.mae Superioritatis Tridenti, quem constituit super sua terra arativa, et vineata stariorum decem circiter, iacente in pertinentiis Villazzani, loco alla Chiesura, pretio renensium centum in duplicibus, et hungaris aureis, cum pacto se se quandocumque liberandi a praestatione dicti census. Iacobus Antonius Sicilianus notarius scripsit. 20. Anno 1669, die 9 iulii, la molt’illustre signora Thomea vidua lasciata dal quondam molt’illustre signor capitanio Alfonso de Costede cittadino di Trento, nata Galassa di Castel Campo, ha dato, e ceduto alla venerabile Confraternita della beatissima Vergine Maria della Misericordia delle Orfanelle di Trento, un horto esistente nella città di Trento nella contrada delli forni, appresso le case della detta venerabile Confraternita, lasciato alla medesima Confraternita dal predetto sig. capitanio Alfonso: e la ragione d’esigere un censo del capitale di ragnesi cento, che pagasi da Francesco Morat di Mezolombardo, coll’aggravio di far celebrare in perpetuo una Messa in settimana per la salute dell’anima del detto quondam signor Alfonso, e suoi predecessori. 212

21. Anno 1658, die 21 maii, in civitate Tridenti, in Contrata Platheolae, in museo 27 nobilis, et spectabilis domini Antonii Bernardelli notarii collegiati Tridenti, magnifica domina Elisabeth filia quondam magnifici domini Francisci de Rubeis, viduaque relicta a quondam domino Francisco Bernardello olim cive Tridenti, tanquam haeres magnificae quondam dominae Marthae eius matris, ac filiae quondam magnifici domini Dominici Galicioli, vendidit venerabili Confraternitati Misericordiae Orphanorum Tridenti, ius exigendi annuum censum, sive affictum stariorum triginta quatuor frumenti ad taxam, quem solvere tenetur dominus Phebus Capri de Vigulo Vatario, uti successor in bonis quondam domini Iacobi Capris, pro rhenensibus ducentis, in tot duplicibus aureis iusti ponderis. 22. Anno 1662, die 15 iunii, Antonius quondam Christophori de Carlis de Villa Montaneae iurisdictionis R.mi Capituli tridentini, vendidit nobili, et excell.mo physico domino Francisco Ciurlettae civi Tridenti, tamquam Ministro, et magnifico domino Bartholomaeo Galvagno quoque civi Tridenti, uti massario venerabilis Confraternitatis Misericordiae Orphanarum Tridenti, ius exigendi annuum censum, sive affictum stariorum sexdecim, et duorum tertiorum frumenti ad taxam, et Constitutiones excell.mae Superioritatis Tridenti, quem constituit super una terra arativa, et vineata stariorum quatuor in circa, iacente in pertinentiis Tavernarii, loco al Dos, libera a praestatione decimae, pretio renensium centum, quos dictus excell.mus dominus Ciurletta Minister, dedit praedicto venditori in duplicibus aureis, et monetis argenteis: pacto eidem venditori, et eius haeredibus reservato, se se quandocumque liberandi a praestatione dicti census. 23. Anno 1685, die 23 ianuarii, Tridenti, praesentibus nobili, et admodum reverendo domino Ioseph Trentino cive Tridenti, ac nobili, et excell.mo domino Dominico Antonio filio nobilis, et excell.mi domini Caroli Honorati de Bono plebis Blegii Iudicariarum testibus, Ioannes quondam Francisci Cimadomi de Vigulo Basilicae vendidit perillustri, et clarissimo domino Petro Mancio iurisconsulto collegiato Tridenti, uti Ministero venerabilis Confraternitatis beatissimae Virginis Mariae a Misericordia Orphanarum Tridenti, ius exigendi annuum censum, sive affictum stariorum sexdecim, et tertiorum duorum frumenti ad taxam, et Constitutiones excelsae Superioritatis Tridenti, quem posuit super sua terra arativa, et vineata stariorum decem circiter, iacente in pertinentiis Basilicae, loco alla Quaia, pretio renensium centum in monetis argenteis, pacto ipsi 27 *Biblioteca con quadreria. 213

Confraternitas Domus Dei Batutorum cum stabulo. Et hoc fecit, quia dictus

dominus Bartholomaeus tamquam massarius dictae venerabilis

Confraternitatis Orphanarum (sic) promisit pro affictu livello perpetuo omni

anno in festo sancti Michaelis, vel infra eius octavam dare admodum rev.

domino rectori ecclesiae parochialis S. Mariae Maioris renenses septem

denariorum bonae monetae de tronis quatuor cum dimidio pro singulo

renense, pro quibus renensibus septem idem rector tenetur celebrare, sive

celebrari facere ad altare s, Iosephi in dicta ecclesia sex Missas sine cantu, et

duas in cantu, nec non distribui facere pro eleemosyna in pane staria duo

siliginis quotannis in perpetuum pro anima quondam reverendi domini

clerici, et equitis domini Antonii de Mystà. Presbyter Udalricus Thomasis

ecclesiae cathedralis capellanus, utraque auctoritate notarius, nec non ill.mi,

et r.mi Capituli tridentini cancellarius scripsit.

19. Anno 1662, die 26 septembris, dominus Germanicus quondam

domini Stephani Seraphini civis Tridenti, vendidit nobili domino Iacobo

Antonio Bertolacio civi Tridenti, tanquam Vicario, et magnifico domino

Bartholomaeo Galvagno itidem civi Tridenti, uti massario venerabilis

Confraternitatis Misericordiae Orphanarum Tridenti, ius exigendi annuum

censum, sive affictum stariorum sexdecim, et duorum tertiorum frumenti ad

taxam, et Constitutiones excell.mae Superioritatis Tridenti, quem constituit

super sua terra arativa, et vineata stariorum decem circiter, iacente in

pertinentiis Villazzani, loco alla Chiesura, pretio renensium centum in

duplicibus, et hungaris aureis, cum pacto se se quandocumque liberandi a

praestatione dicti census. Iacobus Antonius Sicilianus notarius scripsit.

20. Anno 1669, die 9 iulii, la molt’illustre signora Thomea vidua

lasciata dal quondam molt’illustre signor capitanio Alfonso de Costede

cittadino di Trento, nata Galassa di Castel Campo, ha dato, e ceduto alla

venerabile Confraternita della beatissima Vergine Maria della Misericordia

delle Orfanelle di Trento, un horto esistente nella città di Trento nella

contrada delli forni, appresso le case della detta venerabile Confraternita,

lasciato alla medesima Confraternita dal predetto sig. capitanio Alfonso: e la

ragione d’esigere un censo del capitale di ragnesi cento, che pagasi da

Francesco Morat di Mezolombardo, coll’aggravio di far celebrare in

perpetuo una Messa in settimana per la salute dell’anima del detto quondam

signor Alfonso, e suoi predecessori.

212

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!