08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

monetae maranensis pro singulo renense, quos antescriptus dominus

Franciscus emptor dedit dicto Antonio venditori in talleris imperialibus

bonis, et expendibilibus. Andreas autem quondam Alberti dicti Bertoni

Andreausi de Spredo praedicto se constituit fideiussorem, obligando omnia

bona sua, et in spetie petiam unam terrae arativam, et vineatam stariorum

trium seminis in circa, iacentem in pertinentiis Spredi praedicti, in loco dicto

in Val, apud nobilem dominum Simonem Sardaneam civem Tridenti, et

Georgium Iachemonum. Franciscus Alexander spectabilis notarii domini

Iosephi Zelli filius, publicus imperiali auctoritate notarius collegiatus, et

civis tridentinus scripsit.

16. Anno 1625, indictione octava, die dominico vigesimo mensis

aprilis, Tridenti in Contrata Sancti Petri, in stuba domus infrascripti domini

emptoris. Praesentibus dominis Thoma Thomasino, et Vigilio Peroto

apothecariis habitatoribus Tridenti testibus. Ser Andreas quondam ser

Antonii, et Ioannes quondam Leonardi fratris dicti Andreae, de mansu

Clognae supra villam Tavernarii Montagnae, principaliter, et in solidum se,

et bona sua omnia obligando, ac in communione bonorum manentes,

vendiderunt magnifico domino Francisco quondam domini Andreae Celsi

aromatario, et civi Tridenti, unum affictum franchitabilem stariorum triginta

trium, et unius tertii frumenti ad communem mensuram, et iuxta Tridenti

taxam, quem posuerunt super infrascriptis petiis terrarum. Et primo super

una eorum petia terrae arativa, et vineata stariorum trium cum dimidio

seminis in circa, posita in pertinentiis Tavernarii praedicti, in loco dicto via

alla Caseta, sive alla Spessa, apud haeredes quondam Ioannis Negriolli de

Clogna, et haeredes quondam Leonardi de Thomasiis de villa Villae

Montagnae iurisdictionis illustris, et venerabilis Capituli Tridenti: et

quatenus dicta petia terrae non esset sufficines ad solutionem dicti affictus,

detracta etiam parte colonica, subrogarunt tantam de petia terrae pariter

arativa, et vineata subtus praedictam, nempe starii unius seminis pro parte

maioris quantitatis, in loco dicto al Dosso. Et hoc pretio rhenensium

biscentum in ratione librarum quinque denariorum bonae monetae pro

singulo rhenense, quos dictus dominus emptor exbursavit in talleris

imperialibus bonis, et expendibilibus in ratione tronorum septem cum

dimidio pro singulo. Reservato pacto dictis venditoribus, et illorum

haeredibus de franchitandi quandocumque. Franciscus Alexander Zellus

filius egregii domini Iosephi imperiali aucthoritate (sic) notarius Tridenti, et

civis scripsit.

17. Anno 1626, indictione nona, die mercurii vigesima octava mensis

ianuarii, Tridenti in Contrata Cantoni, in stuba domus infracsripti domini

166

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!