08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

sequi stilum, et consuetudinem huius regionis, titulo donationis propter

nuptias dedit, et donavit de bonis suis eidem dominae Franciscae eius nurui

rhenenses centum, et quinquaginta bonae monetae maranensis, in ratione

praemissa. Pro quibus rhenensibus 7000 dotis, et 150 contradotis idem

dominus Andreas eam dominam Franciscam eius nurum cautam, et securam

fecit, atque investivit super tot de bonis suis praesentibus, et futuris in eius

diminae Franciscae, et heredum arbitrio, et electione. Pro quibus quidem

rhenensibus 1050 habitis dicta domina Francisca, cum praesentia, et

consensu dicti domini Gasparis eius mariti fecit pacem, finem, et

absolutionem dicto domino Gratiadeo eius patri de omni, et toto eo, quod

petere, et consequi posset in bonis et haereditate, tam paternis, quam

maternis. Octavianus Marchetus notarius Tridenti scripsit. Andreas

Triangius publicus apostolica, et imperiali authritate notarius descripsit.

Legendum autem anno 1591 suadent indictio, et litera dominicalis, et illud

iam annis novem, vel circa relatum supra num. 7.

40. Anno 1612, die 8 octobris dominus Gaspar Bizer fecit suum

testamentum, in quo disposuit ut infra. Primo sepeliri iussit corpus suum in

ecclesia Sancti Petri, ubi sepultus fuit eius pater: et celebrari iussit

septimum, trigesimum, et anniversarium, cum Missis Gregorianis, et una

Missa ad altare Sanctae Maxentiae. Secundo, in suffragium animae suae

reliquit ecclesiae Sancti Vigilii rhenenses quinque semel tantum. Item alios

rhenenses centum distribuendos arbitrio dominae Franciscae uxoris ad Loca

Pia. Item reliquit, iussit, et mandavit in perpetuum celebrari debere unam

Missam quotidianam perpetuam in ecclesia, in qua voluerit dicta domina

Francisca illius uxor. Ad quem effectum assignari mandavit tot bona

stabilia, vel affictus ad honestam, et congruentem satisfactionem pro

sacerdote talem Missam celebraturo: et hoc statim secuta morte testatoris: et

sacerdos nominetur, et praesentetur per dictam dominam Franciscam

uxorem, et subinde finito illius usufructu, semper, in perpetuum nominetur,

et praesentetur perMinistros Fraternitatum Domus Dei, et Sanctae Mariae

Misericordiae Orfanorum Tridenti, haeredum ut infra 21 . Item omni meliori

modo disposuit, et reliquit, quod domina Francisca a Monte illius uxor

dilecta possit, et valeat extrahere dotem suam, et contradotem ex bonis

stabilibus ipsius domini Testatoris. Item iure Legati, sive Praelegati reliquit

praedictae dominae Franciscae illius usxori omnia bona mobilia, blada,

vina, pecunias, res mercimoniales, et nomina debitorum, et alia generis

cuiscumque, quae habuerit testator tempore illius mortis, nullis exceptis, de

21

In margine: Adì luni li 19 ottobre 1626 si principiò a dire la prima Messa Bizera in Santa

Maria Mazor.

154

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!