MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
08.06.2013 Views

domino Laurentio eius filio, et ser Andrea quondam ser Gabrielis Mariotae de Perzino testibus. Ibidem expositum fuit, donnam Antoniam filiam quondam Christani Pivae, et uxorem Dominici Bracesii de Casalino alias vendidisse, seu oppignorasse quondam domino Andreae Bizer de Perzino unum pratum unius operae, situm in loco dicto al Ceré, apud Ioannem Targam, Michaelem Tais, et haeredes Iacobi Motter. Item expositum fuit, eandem donnam Antoniam simul cum marito alias vendidisse praedicto domino Andreae Bizer melioramenta, quae habebat super dicto loco, cum pacto triennii ad illud recuperandum: et cum in praesentiarum dicta donna Antonia plurimum indigeat pecuniis pro substentatione sua, mariti, et familiae, et pro solvendis debitis contractis mensibus retroactis tam penuriosais, et pro recuperandis pignoribus, quae habet apud haebreos banchi Perzini, nec ullo modo possit invenire pecunias pro liberando, et redimendo dicto prato, faciens per se, et haeredes, cum praesentia, authoritate, et consensu dicti sui mariti, cumque licentia praedicti nobilis, et magnifici domini Vicarii, qui consuluit Ioannem Pivam fratrem dictae Antoniae, Dominicum Strinzam de Casalino, Leonardum Berlandae de Madrano tanquam vicinos in defectu attinentium assumptos, dedit, et cessit magnifico domino Gasapri filio dicti quondam domini Andreae Bizer, omnia, et quaecumque sua iura, et actiones generis cuiuscumque, quae, et quas habet, habebat, et quomodolibet habere poterat in, et super prato superius descripto. Et hanc cessionem fecit pro rhenensibus decem et octo in ratione solita, quos dictus magnificus dominus Gaspar solvit in tanta bona moneta argentea. Post quae dictus dominus Gaspar sponte, et ex sua mera urbanitate fecit dictae donnae Antoniae pactum redimendi dictum pratum per annos duos proxime futuros, restituendo ipsi domino Gaspari rhenenses sexaginta octo solutos super dicto prato. Bernardus filius quondam magnifici domini Gabrielis Chiochi veronensis, habitator Perzini publicus imperiali authoritate notarius scripsit. 34. Anno 1614, indictione duodecima, die veneris quarto mensis iulii, Tridenti in Contrata Cantoni, super sala palatii relicti per quondam dominum Gasparem Bizerum. Praesentibus magnifico domino Ioanne Baptista Triangi, et domino Antonio a Monte apothecario testibus. Magnifica domina Francisca a Monte, uxor relicta quondam domini Gasparis Bizeri civis Tridenti, in executione testamenti, et disposita in eo per praefatum maritum suum circa dispositionem, et nominationem ecclesiae, in qua quotidiana Missa celebretur per eumdem dominum Gasparem relicta perpetuis futuris temporibus summo mane, nempe statim post celebrationem primae Missae, quae celebratur similiter in ecclesia cathedrali, ad consolationem animae ipsius quondam domini Gasparis, et 150

eneficium populi tridentini, qui valeat suis orationibus coadiuvare saluti animae praefati testatrois, et illius memoriam conservare, ad gloriam semper Sanctissimae Trinitatis, et Immaculatae perpetuae Virginis Matris Mariae. Volens huiusmodi sanctam dispositionem executioni demandare, sponte, libere, et certa animi sui scientia, ac spontanea voluntate, in praesentia nobilis, et admodum excellentis doctoris domini Iod de Iob, tanquam Ministri venearbilium Confraternitatum Orphanarum, et syndici Domus Dei, haeredum eiusdem domini Gasparis, legitime acceptantis, et consentientis pro interesse praefatarum venerabilium Confraternitatum, stipulantisque dictis nominibus, ex nunc pro tunc elegit, et nominavit ecclesiam parochialem Sanctae Mariae Maioris Tridenti; reservato tamen sibi iure durante suo usufructu celebrari faciendi huiusmodi Missam ad sui libitum in qualibet alia ecclesia, ubi maluerit,et non aliter, nec alio modo, iuxtaque tenorem saepedicti testamenti. Quo vero usufructu suo finito, elegit, ac ex nunc pro tunc nominat praefatam ecclesiam parochialem beatae Mariae semper Virginis Maioris, ac celebrari vult ipsam quatidianam Missam super altari maiori in perpetuum summo mane. Bartholomaeus Beltramus notarius Tridenti scripsit. Iosephus Zellus notarius Tridenti descripsit. 35. Anno 1628, indictione undecima, die veneris (sic) penultima mensis martii, Tridenti in Contrata Sancti Ioannis, in stuba superiori venerabilis Domus Dei Tridenti. Praesentibus domino Iacobo quondam magistri Laurentii de Andreis de Tridento, et Bartholomaeo quondam Francisci Sorgati ormisinario Tridenti, et magistro Ioanne quondam Iacobi de Michelibus aedituo ecclesiae Sanctae Mariae Maioris, testibus. Illustres, et excell.mi doctores, domini Iob de Iob, uti Minister venerabilis Confraternitatis Batutorum Laicorum Domus Dei Tridenti: honorabilis Ioannes Gaudentius de Gaudentis Vicarius: honorabilis Ioannes Antonius de Hieremiis, Simon Tridentinus, dictae Confraternitatis consiliarii, ad infrascripta peragenda, et computa concludenda, et includendam, et instrumenta faciendum specialiter deputati: nec non admodum nobiles domini Maximilianus Mattheolus civis Tridenti, uti venerabilis Confraternitatis Frataliae Novae, sive Orffanorum (sic) Tridenti Minister: honorabilis Ludovicus de Melchioribus, et magnificus dominus Gandinus Zanbaitus cives Tridenti, consiliarii dictae Confraternitatis, etiam ut supra deputati, et specialiter constituti, et uti haeredes quondam magnifici Gasparis Bizeri alias aromatarii Tridenti, in executione decreti sequuti in sessione habita sub 26 praesentis, et computorum initorum cum admodum magnificis dominis Leonardo, et Antonio fratribus quondam domini Gratiosi a Monte civibus Tridenti facientibus nomine proprio, et multum magnifici domini Constantini fratris, uti haeredibus quondam magnificae dominae 151

eneficium populi tridentini, qui valeat suis orationibus coadiuvare saluti

animae praefati testatrois, et illius memoriam conservare, ad gloriam semper

Sanctissimae Trinitatis, et Immaculatae perpetuae Virginis Matris Mariae.

Volens huiusmodi sanctam dispositionem executioni demandare, sponte,

libere, et certa animi sui scientia, ac spontanea voluntate, in praesentia

nobilis, et admodum excellentis doctoris domini Iod de Iob, tanquam

Ministri venearbilium Confraternitatum Orphanarum, et syndici Domus Dei,

haeredum eiusdem domini Gasparis, legitime acceptantis, et consentientis

pro interesse praefatarum venerabilium Confraternitatum, stipulantisque

dictis nominibus, ex nunc pro tunc elegit, et nominavit ecclesiam

parochialem Sanctae Mariae Maioris Tridenti; reservato tamen sibi iure

durante suo usufructu celebrari faciendi huiusmodi Missam ad sui libitum in

qualibet alia ecclesia, ubi maluerit,et non aliter, nec alio modo, iuxtaque

tenorem saepedicti testamenti. Quo vero usufructu suo finito, elegit, ac ex

nunc pro tunc nominat praefatam ecclesiam parochialem beatae Mariae

semper Virginis Maioris, ac celebrari vult ipsam quatidianam Missam super

altari maiori in perpetuum summo mane. Bartholomaeus Beltramus notarius

Tridenti scripsit. Iosephus Zellus notarius Tridenti descripsit.

35. Anno 1628, indictione undecima, die veneris (sic) penultima mensis

martii, Tridenti in Contrata Sancti Ioannis, in stuba superiori venerabilis

Domus Dei Tridenti. Praesentibus domino Iacobo quondam magistri

Laurentii de Andreis de Tridento, et Bartholomaeo quondam Francisci

Sorgati ormisinario Tridenti, et magistro Ioanne quondam Iacobi de

Michelibus aedituo ecclesiae Sanctae Mariae Maioris, testibus. Illustres, et

excell.mi doctores, domini Iob de Iob, uti Minister venerabilis

Confraternitatis Batutorum Laicorum Domus Dei Tridenti: honorabilis

Ioannes Gaudentius de Gaudentis Vicarius: honorabilis Ioannes Antonius de

Hieremiis, Simon Tridentinus, dictae Confraternitatis consiliarii, ad

infrascripta peragenda, et computa concludenda, et includendam, et

instrumenta faciendum specialiter deputati: nec non admodum nobiles

domini Maximilianus Mattheolus civis Tridenti, uti venerabilis

Confraternitatis Frataliae Novae, sive Orffanorum (sic) Tridenti Minister:

honorabilis Ludovicus de Melchioribus, et magnificus dominus Gandinus

Zanbaitus cives Tridenti, consiliarii dictae Confraternitatis, etiam ut supra

deputati, et specialiter constituti, et uti haeredes quondam magnifici

Gasparis Bizeri alias aromatarii Tridenti, in executione decreti sequuti in

sessione habita sub 26 praesentis, et computorum initorum cum admodum

magnificis dominis Leonardo, et Antonio fratribus quondam domini Gratiosi

a Monte civibus Tridenti facientibus nomine proprio, et multum magnifici

domini Constantini fratris, uti haeredibus quondam magnificae dominae

151

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!