08.06.2013 Views

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

MONUMENTA ORPHANOTROPHII TRIDENTINI - Provincia Tridentina

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

simul cum domino Leonardo adulto filio suo vendidit, et tradidit domino

Gaspari eius genero aromatario, et habitatori Tridenti, filio domini Andreae

Bizeri de Perzino, seorsum a dicto eius patre habitanti, negotianti, et

aromatariam propria eius industria exercenti, unum affictum perpetualem

stariorum centum, et triginta trium, et unius tertii alterius starii frumenti ad

mensuram Tridenti, annuatim solvendum in festo sancti Micahelis, vel infra

eius octavam: quem posuit super uno filiorum suorum mansu nuncupato il

Maso dei Gasperetti, sito in pertinentiis Montis Vaccae apud Franciscum

Columbum dictum Paganin civem Tridenti, et vias communes, pretio

renensium octingentorum denarioreum bonae monetae maranensis: quod

pretium dictus dominus Gaspar solvit, et numeravit in tot auro, et moneta

argentea coram testibus praemissis, et me notario infrascripto. Cum pacto,

quod dicta venditrix, vel eius filii, et haeredes in perpetuum quandocumque

possint se redimere, et affrancare. Antonius Thicinus notarius, et civis

Tridenti scripsit. Sebastianus Sicilianus filius quondam domini Iacobi olim

civis Tridenti, publicus imperiali auctoritate collegiatus Tridenti notarius

descripsit.

9. Anno 1602, indictione decimaquinta, die veneris vigesima mensis

septembris, Tridenti in domo infrascripti domini Gasparis donantis.

Praesentibus ibidem domino Innocentio filio quondam domini Ioannis

Donati Micheletti, domino Augustino de Crucifixis, magistro Paulo de

Paulinis calceatore civibus Tridenti, Antonio filio quondam Gervasii de

Liliis de Quetta cerdone Tridenti, et Baptista filio quondam Francisci Figetti

habitatore Tridenti testibus. Dominus Gaspar filius domini Andreae Bizeri

de Perzino aromatharius Tridenti, sanus per Dei gratiam mente, sensu, visu,

loquela, et intellectu, ac corpore, ex causis, et rationibus animum suum

moventibus, attento consensu patris sui, prout in instrumento donationis per

ipsum factae, et rogato per me notarium, sciens vitam labilem, et caducam

esse, per infrascriptam donationem causa mortis de bonis suis disposuit, ut

infra. In primis quidem animam suam, cum e corpore migrare contigerit,

omnipotenti Deo humiliter, et pie commendavit: corpus vero suum sepeliri

iussit in ecclesia sub cuius quarterio mori contigerit, iubens sibi celebrari

septimum, trigesimum, et anniversarium iuxta illius conditionem, cum

Missis Gregorianis semel, ac Missis duabus ad altare Sanctae Maxentiae.

Item titulo donationis causa mortis dedit, et donavit ecclesiis Sancti Vigilii,

et Sancti Petri de Tridento mediam galetam olei pro singula semel tantum.

Item titulo, et iure donationis causa mortis dedit, donavit, et disposuit, quod

domina Francisca a Monte illius uxor, toto tempore vitae suae sit

usufructuaria domus, quam dictus disponens habuit ex haereditate quondam

dominae Margarethae Sparapanae in Contrata Alemana, cuius vita finita

134

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!