08.06.2013 Views

cornelii taciti, ab excessu divi augusti libri qui supersunt, pars prior

cornelii taciti, ab excessu divi augusti libri qui supersunt, pars prior

cornelii taciti, ab excessu divi augusti libri qui supersunt, pars prior

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

146

CORNELII TACITI

quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam

ad senectam pervenirent, mansit tamen prior

animus. sed praecipuus adstricti moria auctor Vespssianus

fuit, antiquo ipse cultu victuque. obse-

10 quium inde in principem et aemulandi amor validior

quam poena ex legibus et metus. nisi forte

rebus. cunctis inest quidam velut orbis, ut quem

ad modum temporum vices, ita morum vertantur;

nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque

15 aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit.

verum haec nobis in maiores certamina ex honesto

maneant.

56. Tiberius fama moderationis parta, quod

ingruentis accusatores represserat, mittit litteras

ad senatum, quis potestatem tribuniciam Druso

petebat. id summi fastigii vocabulum Augustus rep-

5 perit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac

tamen appellatione aliqua cetera imperia pracmineret.

Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis,

quo defuncto Tiberium Neronem delegit,

ne successor in incerto foret. sic cohiberi pravas

10 aliorum spes rebatur; simul modestiae Neronis et

suae magnitudini fidebat. quo tunc exemplo Tiberius

Drusum summae rei admovit, cum incolumi

Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset.

sed principio litterarum veneratus deos, ut con-

15 silia sua rei publicae prosperarent, modica de

moribus adulescentis neque in falsum aucta rettulit.

esse illi coniugem et tres liberos eamque

aetatem, qua ipse quondam a divo Augusto ad

capessendum hoc munus vocatus sit. neque nunc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!