07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

445 1539 S. D. 446

dum, quia tarnen verisimile erat non de nihilo fuisse

ortum hunc rumorem, officii mei esse putavi apud

te quam primum intercedere, ut si qua ob id inter

te ac fratres dissidii semina iam sparsa sint, protinus

omni studio atque opera excidere ea contendas

antequam ad malam frugem perveniant. Id autem

mihi licere non dubitavi, quum pro in te amicitiae

nostrae veteris, ä ) tum pro fraterna quae inter omnes

Christi servos esse debet, nccessitudine ac coniunctione.

Praecipue vero mihi animum fecit ilia

quam semper ostendisti amicae erga me voluntatis

significatio : quam sic demum non fuisse fallacem

arbitrabor, si quod in amicitia praeeipuum ac maxime

necessarium est mihi permittas, nempe libéras admonitiones.

Ego certe, nisi te amarem ex anirno,

vel a monitionibus in totum abstinerem, vol alio

styli génère uterer. Quo magis videndum est tibi

ut fiduciam hanc de tua sinceritate non temere

fuisse a me coneeptam re ipsa comprobes. De dogmate

non possum tecum disceptare, quia nescio

quale fuerit, nisi quod tibi testatum esse volo, me

nolle cum iis litigare, qui veram corporis ac sanguinis

Domini communicationem in coena stutuunt:

quin potius omnes, apud quos vel gratia vel autoritate

valeo, assidue hortor, ut in ea diserte commendanda

et illustranda quanto possunt studio élaborent.

Neque vero mihi unquam placuit eorum consilium

qui in evertenda localis praesentiae superstitione

nimis occupati verae praesentiae virtutem vel

elevabant extenuando, vel subticendo ex hominum

memoria quodammodo delebant. Sed est aliquid

medium quod ita tenere possis, ut neque videaris

deflectere ad prodigiosa ilia papistarum deliria, neque

tarnen dissimules veram participaudae Christi

carnis rationem. Quod si eatenus tibi moderatûs

es, miror unde nata sit offensio. Existimabam enim,

veritatem esse inter omnes istic fratres magis stabilitam,

quam ut parère novas controversias adhuc

deberet. Quid enim tot synodis de hac re habitis

profectum est, si nullam nobis consensionem attulerunt?

Equidem fieri posse non dubito ut alius

alio rem acutius ac perspicacius cernât, alius etiam

id quod cernit alio clarius et expressius eloquatur.

Sed mihi incredibile est ullos esse inter vos hodio

fratres qui indigne ferant, communicationem carnis

Christi, quae in coena fidelibus exhibetur, perspicuo

enarrari. Neque id dicitur in concione tua adversis

auribus acceptum esse, sed quod visus sis nescio

quam localem praesentiam comminisci, quam merito

pii omnes detestantur, si quid theologiae intelligo.

Praeterquam enim quod huic errori tota scriptura

palam adversatur, ab eo quoque longe alienum fuisse

veteris ecclesiao sensum, videre promptum est. Sed

2) An iam in Gallia inter utrumque conciliât ae?

fac tibi nunquam in mentem venisse: quoniam tarnen

vel temere insedit hominum animis suspicio,

non importune faciunt fratres quod offendiculo remedium

quaerunt. Tu vero, qualiter excusare queas

quod tanta confidentia perstiteris in tua opinione,

videris. Ego certe, si verum est quod audio, minus

te praestitisse puto quam debueris caritati. Doctis

ac excrcitatis viris satisfacere paratus es: atqui ubi

erit illud apostoli, debitores nos esse rudibus non

minus quam peritis? Fingamus omnes, qui rationem

ahs te exigebant, fuisse indoctos idiotas, quod

certe de fratribus classis tuae nunquam tibi concedam:

quo tarnen praetextu, imo qua fronte, ab ilia

obligatione te eximes, cui se tantus apostolus subiecit?

At praepostere iudicabunt. Primum tuum

est experiri, cessurine sint veritati ubi de ea edocti

fuerint, an obstinatis animis perrecturi? Deinde

quam iniquus futurus es, non dico tantum fidelibus

sed et Christi servis, et ecclesiae pastoribus et collegis

tuis, si ita eos contemnas, ut nihil aequi aut

recti ab eis exspectes? Postremo aliud est studere

iusta satisfactione placare animos fratrum, aliud

. . . 8 ) iudicio stare. Si alius ita respondisse diceretur

ut de te ferunt, putarem magnorum nominum obtentu

data opera voluisse fratribus illudere. De te

melius sum persuasus, cuius moderationem videor

habere perspeetam: sed ipse, quaeso, cum animo

tuo reputa quid haec verba sibi velint: Veniant

Bucerus et Melanchthon ut apud eos causa haec

tractetur. Mihi certe, dum a moribus tuis paulisper

cogitationem averto, plane significant, te alios

omnes tanquam parum idoneos cognitores aspernari.

Id quod nunquam lego factum nisi ab iis qui, ut

iudicium ecclesiae subterfugerent, fueum facere volebant.

Ita, fateor, meriti sunt tales viri ut sit illis

supra vulgarem mod um nonnihil deferendum,

extremaeque vel impudentiäe vel contumaciae vel

stultitiae fuerit nihil illis plus tribuere quam aliis

quibuslibet : sed non impedit eorum cxcellentia, quin

manere quoque apud inferiores ordines debeat sua

autoritas. Quorsum enim ilia politia inter vos instituta,

nisi pro se quisque tanquam ecclesiasticum

iudicium revereatur quod a fratrum consessu prodierit?

Intercedunt quidem permulta quae maiorem

cognitionem desiderent, neque te impedio quin ad

ecclesias provoces, quoties ius tuum, id est Christi,

apud vestrum collegium non impetrabis: sed uteunque

tibi agendum est, ut si qua in re tibi iniurii

sint vicini fratres, ad maius ecclesiae/iudicium vocentur,

et tarnen ministerii tili rationem illis approbare,

quantum in te est, studeas, no diseiplinae ordinem

abs te violatum conquerantur. Age ergo,

3) compendium hie scripturae exstat pno signo superposât)

parum distincto. Neseimus an legendwm sit: pravo

aut private

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!