07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

435 EPISTOLAE 200 436

200.

CALVINUS FARELLO.

Hortatur ut pad et concordiae studeat et tolerare

discat quae et quos mutare nequit. Sunt qui laudabundi

magis importunos se ostendunt quam infensi. JEpistolam

ad Genevenses non in bonam partem acceptant

• esse dolet. Cuius summam repetit et défendit. Sonerius

Argentorati quid fecerit. Psalmos gallice vertit, ad

melodias germanicas decantandos, et typis propediem

mandaturus est.

(Mann scripta non exstat. Legitur ap. Bezam ed. alter. 1576.

p. 411, Chouet p. 573, Amst. p. 257, non vero Laus, ot Hanov.)

Gratia tibi et pax a Deo patre per Christum Dominum

frater suavissime.

Ego vero non desinam te hortari ut id facias

quod sponte facere te video: partim ut meum Euge

tibi occinendo animum addam, partim ut me quoque

tecum mois hortationibus confirmem. Quo et diligentius

intueor omnia et longius circumspicio, eo

certius constare incipit, quam necesse sit nobis

multos tolerare, quos sublatos optandum sit si liceat.

Non enim huic malo sola ecclesia obnoxia semper

erit, scd pars etiam ecclesiae quae purissima et

purgatissima esse debuerat, ut vitiosis hominibus

oneretur. lam si tolerandi sunt, benevolentia quoque

et mansuctudiue retinoantur oportet, quam

equidem nolim ad dissolutam indulgontiam procedere :

sed tarnen in vitiis corrigendis adhibendam censeo.

Grlandinaeos et Alexandros, atque huiusmodi carcinoinata,

non tantum exigi e ministerio operae pretium

est, si volumus salvam ecclesiam: sed si pergant

malediccre, e fidelium etiam consortio exterminari.

Atque utinam possem vobis approbare ac persuadere,

qu&d expedire omnino censeo: nempe si in comitatu

Neoc^mensi adhuc degunt, ') ad solennem ecclesiae

Cognitionen! vocarentur, severe admonerentur suae

nequitiae- si obstinarent animos, excommunicatione

compescertxitur. Negabis tantum vobis autoritatis

esse. At eus non a senatu impetraretur ut extra

ordinem senatu-es duo aut très designarentur, qui

publica potestate illos in fratrum coetum accerserent,

ac ipsi disceptatorea adessent? Interest enim magistratus,

non ita procaciter traduci quae turn ipse

pro potestate egit, tum ab ecclesia décréta recepit

ac stabilivit. Qui sunt sanabiles, eos ut membra

nostra curando foveamus. Tmo, quos abscissos esse

magis conveniat, utcunque sustineamus, donee maturuerit

eorum iniquitas, et in apertum ulcus emerserit.

Video quam importunus sit ille 2 ) tibi, cum

2lM). 1) Alexander nuper Argentorati fuerat. N. 188 et 194.

2) Fortasse Malingrium innuit de quo FareUus N. 193

et ipse N. 194.

quo te amicitiam ac concordiam cupio conservare.

Ipse quoque et stultitiae, et vanao arrogantiae, et

malae fidei suspectum habeo: sed quid facias, nisi

ut feras, donee te exoneret Dominus? ferre autem

non potes, nisi remediis eiusmodi omnibus simul

utaris. Interim verum esse conspicio quod ait

Viretus, nullos esse nobis magis noxios, quam qui

immodicis nostris laudibus bilem invidis aut inimicis

movent. Quanquam ut tenue moi laudandi argumentum

praebui, non puto ullos esse erga me nimium

profusos, nisi qui ob eandem causam tecum

forte copulant. Oupiam tarnen importuna eiusmodi

encomia, quibus nobis ac causae tantum officitur,

cohiberi. In quam rem si quid potes, te quaeso

impende. Ego certe, quum mihi quidam Basileae

gloriandi causa referret, se palam tibi non minus

tribuisse quam Paulo, non dissimulavi quantopere

haec comparatio mihi displiceret. Quorsum enim

attinet te ei parem facere: cui ne inter apostolus

quidem reperitur qui per omnia respondeat? Iniqua

tarnen conditio nobis imponitur, qui poonam luere

cogimur alienae vel stultitiae vel intemperantiae :

sed hie quoque morbus sanabitur, si quando sepolietur

dissidii species. Quare de coetu fortiter instabo

apud Bucerum, simulac redierit. 3 ) Ut aliis bene sit,

non dubitemus quidquid nostrum est exponere, modo

Christi gloria et ministerii nostri fides illibata maneat.

Citius enim millies vita cessero. Neque me illuc

trahi patiar, nisi Bucerum prius sacramento in haec

verba adegero. Quanquam id ipsum nee roganti

ultro semper pollicitus est ac recepit.

Literas meas, quas ad fratres communiter scripseram

••) tanta offensione exceptas fuisse, magnopere

mihi dolet. Scriptas tarnen esse, vel ob hoc unum

nondum poenitet, quia si in rem praesentem ventum

fuerit, non poterunt nobis exprobrare adversarii

quidpiam suasu nostro fuisse admissum, quod fratribus

improbari queat. Tantum mihi molestum est,

quod non meliore nobiscum fide egerit Sonerius.

Eo enim animo, et ea simul lege scripseram, ut

arbitrio tuo vel supprimerentur vel mitterentur. At

quoniam aliter illius incuria successit, accipe quo

satisfactum iri tibi confido. Toto triduo tantum non

vim mihi ac Capitoni inferebat, ut per nos ministerium

sibi suscipere liceret. Condictus est dies,

quo illi responderemus. Ego autem quum vel morbo

vel repentino aliquo negotio impeditus adesse non

possem, excusavi. Id quod maxime de ministerio

urgebat, Capito illi denegavit, Firmio partes suas

strenue agente. Quia res ex voto non ceciderat,

ad integram cognitionem provocavit. Postridie convenerunt

ad me Capito et Firmius. Ipse retexere

ex integro quod pridie actum erat: ac tanta con-

3) Witteriberga (Corpus Ref. 111. 849. 851.)

4) N. 175.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!