07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

433 1539 OOTOB. 434

(Ex autogr. Archiv, écoles. Basil. Epp. Vol. I. p. 58, unde

etiam habuit Simlorus Vol. 47.)

Praestantissimo viro D. D. TVolfgango Capitoni

praeceptori meo omnium carissimo.

Argentinae.

Quae sub fiiiem epistolae tuae nuper ad me,

quod Bucerns a fratribus suggilletur, credo tibi

Bullingerum in epistola praeliminari ad Vadiani

epistolam ') suspectum esse. At ille etiam per

meas literas monitus serio testatur, nunquam in

animum sibi venisse, ut vos publico scripto traduceret,

seso optime de Tobis sentire, etiamsi quaedam

in vobis desideret, quemadmodum et TOS in ipso.

Sed ego laudo animum vestrum qui non paratus

est paria reddere. Nam utcunque etiam non misceantur

nomina ullorum, tarnen nasuti sunt admodum

lectores nostro saeculo. Quaeramus ergo quae sunt

pacis et discamus multa onera ferre. Non uno

nomine miserum est saeculum, sed infinitis, maxime

vero si posteritas incidàt. Ministri pii eripiuntur

paulatim; succrescunt docti multi de quorum tarnen

pietate multum dubito. Magistrates satis imperiosi

sunt, non in praetorio quod aequum esset, sed in

ipsa ecclcsia Dei, ut vix liceat preces sacras instituere

nisi arrideat Cerdonibus. Populus sic recipit

doctrinam, si approbet magistratus: disciplinam

respuit manibus et pedibus. Sic conqueruntur optimi

fratres in omnibus fere ecclesiis. Interim

Turca facit quod decet suam professionem. ïïinc

quid sit boni sperandum non video. Succurrat igitur

nobis Dominus. Amen. Hune diligentor ora pro

nobis. D. Bucerum volo ut meo nomine serio

salutes. Utinam exuat suspiciones quasdam de nobis.

Constantiao XI. Dec. 1539.

199.

Tuus Io. Zwick.

BULLINGERUS GRYNAEO.

Versatur in eodem argumente ac praecedens. Ipse

BuUingerus testatur se minime de theologis Argentoratensibus

cogitasse quum praefationem ad Vadiani Epistolam

scripserit qua Uli offensi sunt. Bogat amicum

ut sua officia in sedandis eorum animis interponat.

(Ex antogr. Archiv. Turic. Plut. VI. vol. 117» olim Epp. 0.

Tom. I. fol. 170. Exstat quoque apud Simlor. Vol. 47.)

198. 1) N. 179 et 199.

Calvini opera. Vol. X. P. IL

Intelligo Bucerum irasci mihi serio et graviter,

idque propter editam epistolam Yadiani, praesertim

propter meam Vadiani praefixam. Suspicatur ille

in se et Argentoratensem ecclesiam sanctissimam

dictum quod scripsi in homines inconstantes. Neque

enim ille vel verbo evincet, mea Argentoratensi

ecclesiao competere, nisi ille talem fecerit qnalom

ego esse non arbitror. Ex generalibus ille specialia

facit. Tu nosti, mi Grynaee, te et Myconium potissimos

fuisse autores quod illam ediderim. Quum

enim anteiligerem ex Uteris vestris, admodum probari

vobis epistolam Vadiani, et conducere si communicaretur

pluribus, idque nunc maxime quum

Schwenhféldii pravum dogma multis imponat simplicioribus,

ego omnibus bonis gratam rem f'acere

volens edidi, et epistolam praefixi a libello, ni fallor,

non alienam, et quam maxime in Schwenkfeldianos

et sui similes turgentes spiritus strinxi, id quod

ipse contextus operis testabitur. Praeterea in papistas,

pseudoevangelicos et in vertumnos quosdam

etiam scripsi. Verum quis dicet me scripsisse

falsa, quum tot inconstantium hominum hodie exempla

ubiquo rodundent, qui ad verbum id quod ego notavi

expient? Et quum ilia scriberem in Iulio, erant

quidam in Suevia concionatores quibus egregium

videbatur nunc in hanc mox in aliam partem declinare,

inter quos Simpertus l ) Cambodunensis omnium

immodestissimus erat etc. Haec ergo quum ita

habeant, et tu noris, nulla alia occasione epistolam

editam, oro ut apud Argentoratenses me excuses.

Nolui ego Bucero scribere. Non quod odiam 2 ) virum,

aut quod illi hanc ob rem irascar, sed, quum satis

alioqui irritabilis sit, ne offenderem gravius. Haud

enim suave mihi est concertare cum fratribus. Multo

foret amarius tecto sermone acerbius illos pungere

et vellicare. Scripsit hac de re ad Ioannem Sturmium

quoque Bibliander 8 ) compater carissimus excusans

mo. Fac igitur tu quoque, mi Gryn*ee,

amici officium. Ego posthac huius rei non r»eminero

amplius, nec apud quemquam porro conquerar

amplius. Arno et veneror fratres Argentoratenses

et ecclesiam illam sanctissimam. Libellam his apposui,

si forte hactenus illo carueris. Verum arbitror

te a nobis exemplum accepisse. Vale, 12. Decembris

1539.

199. 1) Schenckius {N. 179 not i-)

2) Sie nempe vir âoetissinus. Simleru* eius famae consulturus

scripsit: odio babearo.

3) Be Theodore Bibb'dndro, erudtto Coram translatore,

v. Baylimn, Adami Vitas et Pestaloseii Bullinger. p. 320 et

passim.

28 '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!