07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

431 EPISTOLAE 197 — 199 432

tionem fecit. Biduum cum eo fere transegi, quia

literas illi suas scribebam.

Oonventus indictus est ad 19. huius mensis,

quemadmodum tibi scripsi. Summum deliberationis

caput erit, qua ratione consulere sibi debeant, quando

a Caesare elusi suüt. 7 ) Magnae sunt et plurimae

belli suspiciones. Marchio Brandeburgensis elector 8 )

PhUippum accersivit, ad Landgravium scripsit sibi

in animo esse evangelium recipere, extorminare

papismum. Ita non parva accessio nobis facta est

inter istas inducias. De Geldrio dubium quid futurum

sit. Sororem suam 9 ) Anglo despondit et propediem

mittet. Anglus comiter legates principum nostrorum

accepit. Quid plura? Nunquam paratior ad recipiendum

evangelium fuit. Caesar quum audisset de

ilia affinitate, sollicitavit eum per Federicurn ducem,

Palatini electoris fratrem, ut Mediolanensem ducissam

10 ) acciperet, quo coniunctis viribus recuperarent

Daniae regnum. Respondit breviter Angïus, se non

modo nihil tentaturum adversus regem Daniae quamdiu

religionem illam teneret, sed illi sociisque eius

ex officio adfuturum. Hortatus est deinde Federicurn

ut se nobis adiungeret fratremque adduceret. Ac

quo melius animaret, promisit se effecturum ut ratio

aliqua eius a rege Daniae haberetur. Nostri procul

dubio nunc serio instabunt. Bucerus accersitus est

a Landgravio, dubium an ea causa ut cum legatis

eo concédât. Sturmius noster habet mandatum a

senatu de curando fratrum negotio. Ego ut eram

ab eo iussus breviter indicavi, quis videretur mihi

optimus agendi modus. Eius brevis '*) exemplar

tibi mitto. Quanquam Buceri animum nonnihil

refrigeravit, quod intellexit postea vanum esse quod

ex Uteris tuis acceptum temere vulgaveramus. Scripseras

enim exustum fuisse Lutetiae unum. Venerunt

hue duo qui constanter id negarunt. Vide igitur

ne quid posthac scribas nisi certo compertum. Eo

autem id magis displicuit Bucero quod Landgravio

iam soripserat. ,2 ) De diplomate regio ls ) quid

sentirem iam indicavi. Si ülud supposititium esset,

quod magnopere vereor, quantopere labefactaret fidem

nostram? Certe poenituit me postea quod ita facile

protulissem. Simus ergo posthac cautiores, quo

plus valeamus autoritate ad fratres in tempore

iuvandos. Non cesso, crede mihi, ubicunque occasio

est: quod ideo moneo quia multi dormire me

putant quamdiu nihil iacto.

7) Hic deliboratum fuit de angendo foedere deque defensione

neoessaria, si forte Oaesar transactionem Francofurticam

non admittat. S leid. 11. p. 152.

8) loachimus II. Seekendorf III. 234. RankeIV. 116.

9) Anna Cliviensis principis Guilelmi soror.

10) Viduam seil., Christiani Il.filiam. Cf. Salig, II. 376.

11) sic, in Genitivo. Hoc breve, si quid videmus, illud

ipsum est quod modo legisti.

12) Hucusque pertinent Beeae cancelli.

13) N. 189, not. 3.

Orato, '*) unus ex oalcographis nostris, Witemberga

nuper rediit, qui literas attulit a Luthero ad

Bucerum in quibus ita scriptum erat: Saluta mihi

Sturmium et Calvinum reverenter, quorum libellos

singulari voluptate legi. ,6 ) Iam 16 ) reputa quid

illic de eucharistia dicam. Cogita Lutheri ingenuitatem.

Facile erit statuere quid causae habeant

qui tarn pertinaciter ab eo dissident. Philippus

autem ita scribebat 17 ): Lutherus et Pomeranus Calvinum

et Sturmium iusseruntsalutari. Calvinus magnam

gratiam iniit. Hoc vero per nuncium iussit Philippics

narrari, quosdam, ut Martinum exasperarent,

illi indicasse quam odiose a me una cum suis

notaretur. Locum ergo inspexisse, et sensisse sine

dubio illic se attingi. Tandem ita fuisse loquutum:

Spero quidem ipsum olim de nobis melius sensurum,

sed aequum est a bono ingenio nos aliquid ferre. 18 )

Tanta 19 ) moderatione si non frangimur, sumus plane

saxei. Ego vero fractus sum. Itaque satisfaotionem

scripsi quae praefationi in epistolam ad Romanos

in8eretur. 20 ) Si nondum legisti PhUippum de autoritate

ecclesiae, 21 ) cupio ut legas. Videbis multo

cordatiorem quam apparebat in aliis 6Criptis. Salutant

te amantissime Capito, Bucerus, Sturmius, Hedio,

Bedrottus et alii. Tu etiam velim salutes non vulgariter

omnes fratres. 22 ) Vale, frater optatissime.

Argent., 12. Calend. Decemb. 2S )

198.

ZWIOKIUS CAPITONI.

Calvinus tuus.

Déplorât mutuas piorum suspiciones et criminationes

ut Turicensium et Argentoratensium, quae

tarnen vanae sunt et intempestivae, quum tarn multa

in ecclesia adhuc desiderentur.

14) Sequentia Henry speciminis loco ad modum qui facsimile

dicitur insérait suu T. I. p. 267. Be Oratone v. N. 160

not. 2. Crato Mylius fuit aliquis typographus Argent, qui

plura Sturmii eascudit.

15) N. 190.

16) Iam .... dissident. Haec quoque cancellata.

17) Deperdita videtur epistolaj certe in Gorpore Ref. non

legitur.

18) It is well that he should even now have a proof of

our good feeling towards him.

19) Tanta .... in aliis scriptis. Etiam haec uncis inclusa

et linea inducta a recentiore manu deleta.

20) N. 191 versus finem.

21) De dicto Augustini: Evangelio non crederem nisi

autoritas ecclesiae me moveret 1539.

22) Addiderat: Literas meas divulgari sed ipse

delevit ut vix legi queant.

23) Farellus add. 1539.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!