07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

429 1539 OOTOB. 430

negotium, qualiter faciunt ecclesiastici, ct qui illis

sunt autoritati, quos certum est hie nihil aliud

quaerere, quam ut vitia, quibus ecclesiam perdiderunt,

retineant, et si quis contra mutire ausit caeca

rabie ulciscantur.

Quartum, ut qui accusati posthac fuerint iis

liceat fidei suae rationem reddere, et si iustam

satisfactionem obtulerint audiantur.

Quintum, ut qui nunc in carcere aunt, citra

abiurationem liberentur.

Si reginam Navarrae conveniant erunt admonendi

ne eius consiliis auscultent : quanquam expediet

illi evangelii causam in genere commendari, ac indicari

sic de eius pietate persuasos esse nostros

principes, ut certo sperent, sibi in hac legatione

suffragaturam, utpote quae pro Christo et regno

ipsius suscepta sit. Sic for tasse movebitur, quia

spem de se conceptam fallere ipsam pudebit. J )

197.

CALVINUS PARELLO.

Caroli fata pro tempore incerta. Persequutiones

in vaïlibus Älpinis eaque de causa ipsorum procerum

simultates. Conventus Arnstadiensis et Begum ac

Principum molimina varia. Farellum increpat de

credulitate qua vanos passim rumores accipit et

spargit. Lutheri et Mélanchthonis epistolae boni animi

testes.

(Ex autographo Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 34. — Exstant

praeterea apographa recentiora ibid. God. Ill, fol. 22, Bernae

in Archivis Epp. VII. p. 321, et Turici in Simlerianis T. 47. —

. Anglioe 1. 1. Tom. I. p. 139.)

Salve amicissime frater. ')

Iudicium tuum de actis reconciliationis cum

Cardio factae iam dudum avide exspecto. Illo non

redit, nee dubito quin illic ni dum quaerat. Et

certe constat ei non mala consilii sui ratio. Melius

196. 1) Quum huius schedae margini inscriptus sit a. 1539,

de tempore scriptae instruciionis, in Universum spectato, minime

ambigimus. Verum etiam . mensem et occasionem accuratius

definire ausimus. Eadem seheda, ut alio loco diximus, continet

apologiam sententiae autoris de coena Domini qualis in secunda

Institutionis editione declarata fuerat; ergo non pertinet ad

initium anni, neque ad conventum Francofurtensem Martio et

Aprili celebratum, cui ipse aderat. Referenda potius adArnstadiensem

(N. 194 not. 6) et mensem Novembrem. Quod apprime

confirmatur Epistola proxime sequente.

197. 1) Inscriptio exterior in archetypo nonadest, etintextu

ipso plura cancellata sunt uncis et lineis inductis sed a recentiore

manu, fortasse ab ipso Beza qui epistolam prelo destinabat.

fumant aulicae culinae, quarum odore scis ilium

aliquantulum affici. Yereor tarnen ne haerere diu

possit apud eos qui malam gratiam nolunt inire

apud regem. Quidquid erit, si fidem praestiterit,

ilium omnibus officiis demereri oportebit.

De 2 ) Comité Guillelmo sic habet res. Quoniam

Montiianus violenter irruperat in Alpinas valles

multisque iniuriis vexaverat bonos fratres, Comes

ea de re questus est graviter apud Connestabilem,

nee a minis abstinuit. Ille initio mollire animum

Comitis velle, ac blanditiis reconciliare cognato suo.

Comes animosius subinde loqui, donee üle etiam

ferocire coepit. Hinc non dubia inter eos simultas.

Comes extemplo per literas, quas mihi legendas

praebuit, Montiiano societatem quam prius coierant

renunciavit. Improbum ac sceleratum sibi haberi

dixit, si in valles suas, ut forebatur, invasisset

gentemque innoxiam expilasset. Rescribuntur literae

eius nomine, quibus dicit Comitom turpiter mentiri.

Addit illos nihil passos quod non sint meriti sua in

Deum et regem rebellione. Comes hominem expedite

mittit per quern ad duellum provocat. Ille in

itinere de morte intelligit. Interim Connestabilis

suscipit Comitis adversarium et totum favore suo

com[pï]ect[itur] 8 ): subornât qui varus ilium contumeüis

lacessant. Sic tractatus regi [swwm] famulitium

renunciavit. Nuper literas a rege accepit

cum libello v[alde] probroso sui adversarii. Respondit

regi sibi esse paratam defen[sionem ad] omnia obiecta,

modo sine eius offensione verum dicere liceret, se 4 )

enim in [hac] re adversus Connestabilem, a quo

prodiissent ilia omnia, esse agendum. Et sa[we]

totam acerbitatem in eum effundit, ac ne videretur

clam agere, misit circiter quinque exemplaria, quae

Delphino, regi Navarrae, aliisque offerrentur. Inter

alia quae audire coactus est, exprobatus 6 ) illi fuit

frater tuus, 6 ) quern aieb[awi] in calicem cacasse.

Respondit esse falsum, ac se ipsum vindicaturum

si ita ess[e£]. Neque illi aut Basileae, aut hie, aut

Genevae impune fore tale [fa]cin[«s]: verum hostes

evangelii solere comminisci multa quibus nos gravent,

quo loco illud haberet. Fratrem tuum utrumque

diligit. Quum nuper apud eum coenarem,

adessetque unus ex comitibus summi templi, quern

sperant fore episcopum, amicam de utroque men-

2) Haec cancellata sunt, usque ad verba : iam scripserat,

adeoque maior pars epistolae, ut non mireris totam ex numéro

edendarum expunctam fuisse. De Comité Guilelmo et Monteiano

v. N. 193. 194. De ipsis persequutionibus adeas Sleidanum,

II. 219, Saligium, II. 245 etc.

3) Charta h. I. passim mutila iam olim fuit. Textum

ex coniectura reficimus.

4) sic autogr. S. emendat: sibi.

5) sic autogr.

6) Sic hic et infra nos quidem tarn in autographo quam

in caeteris exemplaribus, etiam apud Simlerum scriptum invenimus.

Versionis anglicae autor in suo textu habuit: sans.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!