07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

427 EPISTOLAE 195 — 197 428

195.

GRYNAEUS CAL VINO.

Acta cum Cardio ccclesiis mittenda. Genevensium

res usque in magno discrimine. Grattas agit pro

amicitiae pignore quod ipsi in dedicatione Commentarii

in Ep. ad Romanos oblatum est.

(Ex autographo bibl. Genev. Cod. 109, fol. 143.)

D. loh. Calvino suo fratri carissimo.

S. En tibi sollicitudinem nosfcri Farelli. Scio,

non est exemplum tractandum temere. Magnum fuit

hoc Caroli admissum. Itaque cum omni ope et fide

conamini ecclesiae et Christo restituere hominem.

Quae cum eo acta sunt ad ecclesias eas mittetis

quae huius sunt peccato maxime offensae. Vides,

ut boni fratres sibi ab hoc metuant, cuius fraudem

semel sunt tarn graviter experti. De Antonio ') et

ecclesia Gebennate, obsecro, quid facietis? Domine.

Christe quid est rei, et quid est hoc saeculum.

Vereor yalde ne haec urbs aliquid nobis monstri

alat. Vellem Bucerum cum Bernatibus aliquam

viam cogitare: quamquam valde vereor ne earn sit

frustra tentaturus. Ad Faréllum acta cum Cardio

ante omtiia mitti diligenter oportet (et per eum ad

alios) quem illa cura maxime tangit. Dominus vos

dirigat spiritu suo. De epistola qua mihi dicas

labores tuos praeclaros, tantum abest ut excusare,

mi Calvine, oporteat, ut ego id beneficii sempiterni

loco sim accepturus. Non solum enim me tui tuique

nominis non pudet, sed etiam ornamento mihi

nostram amicitiam esse maximo iudicavi. Salutaris

certe mihi fuit hactenus consuetudo vestra. De te

ac carissimis mihi fratribus istic omnibus loquor.

Itaque gratias tibi pro amicitia et fide erga me tua

habeo, quantas haberi ab eo oportet cui nihil in

vita est sancta omnium bonorum amicitia potius.

Valete in Domino omnes. Christus Dominus vos

servet. 2 )

8. Grynaeus tuus.

Bucerum hortare ut si nondum istinc Anglus

abiit, ut ipse quoque ad Cantuariensem scribat

eoclesiae nomine. Si abiit s )

195. 1) Marcurtio.

2) De tempore scriptae epistolae minime ambigendum,

quum et dedicationis Gommentarii in JEp. ad Romanos, et

Actorum in causa Garoli nuperrime conscriptorum mentio fiat.

3) Plura extricare non valuimus. Cantuariensem dicit

Oranmerum archiep. ad quern ewstat Buceri ep. 29. Oct. 1539

data, aliam Grynaei simul tradens.

196.

PRO AFPLICTIS IN GALLIA.

Instructio hgatis Argentoratensibus ad comitia

principum profecturis data, de iis quae a rege Francisco

in gratiam protestantium petenda erant.

(Ex acheda bibliothecae pastoram Ncocomensium de qua plura

diximus alia occasiono Tom. IX. prolegg. p. 67.)

Ne videantur prinoipes nostri plus sibi velle

sumere quam Begi concédant, videtur optima fore

haec ratio si principio testentur, nihil se magis

optare quam aliquando sibi opportunitatem dari

approbandae illi suae doctrinae: Quod scilicet et

bona causae suae conscientia et aequitatis illius

fiducia freti non dubitent, se habere rationes quibus

illi satisfaciant, si quando ad amicam oommentationem

ventum esset. Deinde quod multa benevolentiae

ipsius erga se testimonia habent, unde speni concipiunt,

ilium propensum fore ad audiendas quas

habent rationes. Nee vero dubitant, quin ipse pro

sua sapientia videat, quantopere corruptus sit ordo

ecclesiasticus, quanta sit in plèbe ignorantia et

superstitio, quot vitiis laboret ecclesia. Quae omnia

reformationem exigunt, quam nos expetimus, hostes

vero nostri refugiunt. Quum enim sint omnia sic

collapsa omni ex parte, et dissipata, ostendant

ipsius quoque referre, si velit regno suo bene consultum,

ad earn reformationem aniinum adiicere.'

Deinde, si in praesentia illud quod maxime

esset optandum impetrari non potest, se tarnen

cupere ilium interim esse causae propitium. Idque

ut declaret in suo regno, clementer tractando eos

qui cum ipsis in religione consentiunt. Atque hie

significent, se arbitrari multos illic esse bonos viros,

qui propius attendant ad lucem verbi Dei, et qui

conscientia urgeantur ad improbandos abusus quod

Deo adversari vident. Quum ergo tanluni ipsis

detulerit ut pollicitus sit, se non passurum eorum

causam vi et armis opprimi, ut earn clementiam et

benignitatem erga subditos suos declaret, qui quum

habeant communem causam damnari nequeunt quin

causa nostra simul damnetur.

Sit autem hoc primum postulatum ut populo

permittatur sacram scripturam habere ac legere

lingua vulgari. Quod est hodie periculosum in sola

Gallia, quum ubique liceat.

Alteram, ne propter suspiciones, nullo certo

crimine, vexentur ac trahantur in iudicium capitale

quieti ac modesti homines, qui nihil aliud quaerunt

quam post Deum prineipem 6uum revereri ac legibus

obtemperare.

Tertium, ut hanc cognitionem bonis et aequis

iudicibus demandet, qui non agant hie privatum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!